Nehemiæ 12:44
Et custodierunt observationem Dei sui, et observationem expiationis, et cantores, et janitores juxta præceptum David, et Salomonis filii ejus,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 8:24Hæc est lex Levitarum: a viginti quinque annis et supra, ingredientur ut ministrent in tabernaculo fœderis. + 8.24 A viginti quinque. ISID., quæst. in Num. tom. 5. A vigesimo et quinto anno mandantur Levitæ, etc., usque ad in illis omnimodo exstinguitur, ne subsistant.
1 Chronicles 9:26His quatuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum, et erant super exedras et thesauros domus Domini. + 9.26 His quatuor Levitis, etc. RAB. Qui fuerunt hi quatuor Levitæ quibus omnis numerus creditus erat janitorum demonstratur cum dicitur: De Hosa autem, id est de filiis Merari, Semri princeps, etc., ut habetur in cap. 26. Quatuor principes janitorum sancti doctores sunt qui quatuor Evangeliis ostium fidei servantes patefaciunt credentibus et concludunt blasphemantibus, quibus cum Petro claves commissæ sunt Matth. 16.. Hi per quatuor ventos ostia custodiunt, quia per quatuor plagas mundi gentes ad fidem vocant, et Ecclesiam vigilanter servant.
1 Chronicles 26:20Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum.
2 Chronicles 5:11Egressis autem sacerdotibus de sanctuario (omnes enim sacerdotes qui ibi potuerant inveniri, sanctificati sunt: nec adhuc in illo tempore vices et ministeriorum ordo inter eos divisus erat),
2 Chronicles 31:11Præcepit igitur Ezechias ut præpararent horrea in domo Domini. Quod cum fecissent,
Nehemiah 10:37et primitias ciborum nostrorum, et libaminum nostrorum, et poma omnis ligni, vindemiæ quoque et olei, afferemus sacerdotibus ad gazophylacium Dei nostri, et decimam partem terræ nostræ Levitis. Ipsi Levitæ decimas accipient ex omnibus civitatibus operum nostrorum.