Nehemiah 13:28
De filiis autem Jojada filii Eliasib sacerdotis magni, gener erat Sanaballat Horonites, quem fugavi a me.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
29Recordare, Domine Deus meus, adversum eos qui polluunt sacerdotium, jusque sacerdotale et Leviticum.
Cross References
Nehemiah 2:10Et audierunt Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites: et contristati sunt afflictione magna, quod venisset homo qui quæreret prosperitatem filiorum Israël. + 2.10 Et audierunt. Contristantur hæretici, etc., usque ad et eos, qui peccando erraverunt, pœnitendo redire cognoscunt.
Nehemiah 3:1Et surrexit Eliasib sacerdos magnus, et fratres ejus sacerdotes, et ædificaverunt portam gregis: ipsi sanctificaverunt eam, et statuerunt valvas ejus, et usque ad turrim centum cubitorum sanctificaverunt eam, usque ad turrim Hananeel. + 3.1 Et surrexit Eliasib sacerdos. BEDA in Esdram, tom. 2, lib. 3. Id est, pontifex temporis illius filius Joachim, qui post patrem suum Jesum filium Josedec, non parvo tempore pontificatum tenuit. Et recte restauratio civitatis a sacerdote magno et fratribus ejus cœpit: ut qui gradu præcesserant ordinis, exemplum fierent aliis in bonis operibus. Et bene ædificantibus sacerdotibus adjungitur: Et usque ad turrim centum cubitorum sanctificaverunt eam usque ad turrim Hananæl. Ædificant enim sacerdotes in centenario numero cubitorum, cum omnes quos erudiunt, amore et desiderio æternorum incendunt. Nam centum, quæ in computo digitorum de læva transeunt in dexteram, cœlestia bona figurant, quæ comparatio terrenorum quasi dextera ad sinistram sunt. Et ædificaverunt. ID., ibid. Vetus translatio habet, etc., usque ad et in illa laventur. ID., ibid. Videtur juxta litteram; etc., usque ad sola internæ retributionis intentione protendunt. Portam gregis. Quæ, scilicet, respicit Joppen et Diospolim, id est, Lyddam, vicinior mari inter cunctas vias Jerusalem; quæ nunc porta David fertur appellari, et esse prima portarum ad occidentem montis Sion. Huic opinioni consentire videntur Verba dierum, ubi scriptum est de Manasse rege Juda: Post hoc ædificavit murum extra civitatem David, etc. II Par. 12. BED., ibid. Typice autem, sicut grex significat Domini fideles, etc., usque ad temporibus autem Ezechiæ duplicatum fuisse murum civitatis Verba dierum sic ostendunt: Ædificavit quoque agens industrie omnem murum, etc. II Par. 23. Typice autem iste Sophonias vocem clamoris a porta piscium et ululatum audivit a secunda: quia ab hostibus utramque dejiciendam præcognovit. Fidem enim et opera doctorum per quæ ab undis vitæ corruptibilis cæteros erui, et in Ecclesiam oportebat induci, vidit diaboli insidiis terræ esse sternenda, id est, per appetitum terrenæ voluptatis cœlestibus gaudiis esse privandos. Bene autem ab utraque porta, prima, scilicet, et secunda, interiori et exteriori, vocem clamoris et ululatus audivit: quia exterius opera, et intus corda diabolo impugnante vidit subvertenda. Sed quia Dominus erigit elisos, Nehemias portam piscium post ruinam narrat instauratam: quia si aliqui prædicatorum peccando corruerint, non deerunt usque in finem sæculi, qui succedentes portas justitiæ Domino adjuvante fidelibus bene vivendo et prædicando aperiant. Ipsi texerunt. ID., ibid. Hic versus etiam de cæteris portis, etc., usque ad qui plus periculi nobis laudando afferant, quam salutaris adminiculi a nobis videndo referant.
Nehemiah 12:10Josue autem genuit Joacim, et Joacim genuit Eliasib, et Eliasib genuit Jojada,
Nehemiah 13:4Et super hoc erat Eliasib sacerdos, qui fuerat præpositus in gazophylacio domus Dei nostri, et proximus Tobiæ.
Psalms 101:8Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto. 1
Proverbs 20:26[Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem. + 20.26 Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem. Mos fuit antiquis, etc., usque ad cui rotæ est contraria corona vitæ quam repromittit Deus diligentibus se.