Nehemiah 13:29
Recordare, Domine Deus meus, adversum eos qui polluunt sacerdotium, jusque sacerdotale et Leviticum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 21:1Dixit quoque Dominus ad Moysen: Loquere ad sacerdotes filios Aaron, et dices ad eos: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum, + 21.1 Dixit quoque Dominus ad MoysenNe contaminetur, etc. ISICH. Id est nihil omittat ex his quæ expediat sacerdotem docere, etc., usque ad cohabitantium enim non poterit ignorare peccatum.
Leviticus 21:15ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suæ: quia ego Dominus, qui sanctifico eum.
Numbers 16:9num parum vobis est quod separavit vos Deus Israël ab omni populo, et junxit sibi, ut serviretis ei in cultu tabernaculi, et staretis coram frequentia populi, et ministraretis ei?
1 Samuel 2:30Propterea ait Dominus Deus Israël: Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui, ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me: sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.
Psalms 59:5Ostendisti populo tuo dura; potasti nos vino compunctionis. + 59.5 Ostendisti. AUG. Mutato enim homine in melius, etc., usque ad ferre adversa usque in finem. Dura. CASS. Id est, temporis miserias, quæ nobis per charitatem sunt delectabiles, et per infirmitatem carnis graves. Vino, id est, tribulatione, qua purgatur patiens, ut vulnus vino: Vino, spirituali, unde non vitia, sed compunctio. 1
Malachi 2:4Et scietis quia misi ad vos mandatum istud, ut esset pactum meum cum Levi, dicit Dominus exercituum.