Nehemiah 13:3
Factum est autem, cum audissent legem, separaverunt omnem alienigenam ab Israël. + 13.3 Factum est autem, etc. Quia necesse est nos auditui veritatis intendere, ubi cum ab uno quolibet vitio lectione divina prohibemur, continuo etiam quidquid vitii sordidantis in nobis deprehendimus, ab actione nostra et conscientia repellamus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 11:4Vulgus quippe promiscuum, quod ascenderat cum eis, flagravit desiderio, sedens et flens, junctis sibi pariter filiis Israël, et ait: Quis dabit nobis ad vescendum carnes?
Nehemiah 9:2Et separatum est semen filiorum Israël ab omni filio alienigena: et steterunt, et confitebantur peccata sua, et iniquitates patrum suorum.
Psalms 19:7Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo, in potentatibus salus dexteræ ejus. + 19.7 In potentatibus. AUG. Potentatus nostri sunt salus favoris ejus cum et de tribulatione dat auxilium, quia vana salus hominum, quæ est sinistræ, unde et superbia nascitur. Salus dexteræ. Ibid., id est gratia spiritualis, etc., usque ad qui terrena dignitate præsumunt. 1
Romans 3:20quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati. + 3.20 Quia ex operibus. Sicut abstulit gloriam de circumcisione, ita et de cæteris operibus legis vult facere. Et est nova sententia, quamvis jungatur præcedentibus per: Quia ex operibus legis, etc. Opera legis dicuntur quæ in lege instituta et terminata sunt, ut erant cæremonialia et figurativa, quæ nunquam valuerunt conscientiam mundare, etiamsi cum charitate et devotione fierent, quia non fuerunt instituta in justificationem, sed in futurorum significationem et peccati infirmitatis ostensionem, quia lex non venit peccata tollere, sed ostendere et punire. Non justificabitur omnis caro, etc. Secundum cæremonialia intellige, non moralia, quæ utique justificant et in Evangelio consummantur. Coram illo. Qui intima videt, scilicet utrum ex amore justitiæ quid agatur, vel timore pœnæ, quod non vident homines. Per legem enim. Hic incipit de lege, ut ostendat justitiam non esse ex ea. Per legem enim cognitio peccati. Hoc dicit, non quod prius peccata nescirentur, sed quod omnia non impune futura essent apud Deum cognita sunt per legem. Quædam peccata ante legem cognoscebantur, ut cum apud Pharaonem Joseph accusatus de crimine adulterii missus fuit in carcerem. Et fratres ejus dixerunt: Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum Gen. 39.. Quædam autem cognita sunt per legem quæ ante ignorabantur, ut concupiscentia et originale peccatum. Quædam etiam graviora per legem cognita sunt quam ante putabantur.