Numbers 11:4
Vulgus quippe promiscuum, quod ascenderat cum eis, flagravit desiderio, sedens et flens, junctis sibi pariter filiis Israël, et ait: Quis dabit nobis ad vescendum carnes?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Vocavitque nomen loci illius, Incensio: eo quod incensus fuisset contra eos ignis Domini.
Cross References
Exodus 16:3Dixeruntque filii Israël ad eos: Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Ægypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate: cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame? + 16.3 Sedebamus super ollas, etc. Greges ovium habebant et armenta boum, de quibus comedere poterant; sed desiderio piscium et avium, quibus Ægyptus abundat, æstuabant.
Leviticus 24:10Ecce autem egressus filius mulieris Israëlitidis, quem pepererat de viro ægyptio inter filios Israël, jurgatus est in castris cum viro Israëlita. + 24.10 Ecce autem, etc. ISICH. Mulier Isrælitis, etc., usque ad qui in Christo blasphematur. Ecce autem. ORIG., hom. 14 in Lev. Duo litigant: unus ex integro Isrælita, etc., usque ad interdura enim qui foras mittitur, intus est; et qui foras est, intus videtur retineri.
Numbers 14:1Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa,
Nehemiah 13:3Factum est autem, cum audissent legem, separaverunt omnem alienigenam ab Israël. + 13.3 Factum est autem, etc. Quia necesse est nos auditui veritatis intendere, ubi cum ab uno quolibet vitio lectione divina prohibemur, continuo etiam quidquid vitii sordidantis in nobis deprehendimus, ab actione nostra et conscientia repellamus.
Romans 13:14sed induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.