Nehemiah 13:8
Et malum mihi visum est valde. Et projeci vasa domus Tobiæ foras de gazophylacio: + 13.8 Et projeci vasa domus Tobiæ. ID., ibid. Qui supradictus est servus Ammonites inimicus populi Dei, etc., usque ad quæ communicatio hæreticis et schismaticis cum orthodoxis et pacificis filiis Dei. Et projeci. ID., ibid. Tu quoque quidquid inter fideles infidelitatis et immunditiæ repereris, etc., usque ad sicut enim Nehemias in cæteris, ita et in hoc ejus personam repræsentavit. ID., ibid. Sex diebus operari per legem quæ necessaria sunt, in septima jubemur quiescere, etc., usque ad ab his quæ ad victum et vestitum pertinent, prorsus intuitum avertant, sed congruo moderamine dispensent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And it grieved me sore: therefore I cast forth all the household stuff of Tobiah out of the chamber.
In Context
9præcepique et emundaverunt gazophylacia: et retuli ibi vasa domus Dei, sacrificium, et thus.
Cross References
Ezra 10:1Sic ergo orante Esdra, et implorante eo et flente, et jacente ante templum Dei, collectus est ad eum de Israël cœtus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum, et flevit populus fletu multo. + 10.1 Sic ergo orante Esdra, et implorante Deum et flente... Flevit populus. BEDA in Esdram, tom. 2. Qui scilicet peccaverunt, pœnitentiam agentes, vel qui in castitate permanserant, de casu fratrum dolentes, etc., usque ad Nunc vero etiam ipsi qui peccaverunt cum uxoribus suis et liberis, pœnitentiam acturi convenerunt. De filiis Ælam. Hunc dicit Josephus primum fuisse Jerosolymitarum, qui ut principem decet, maxima auctoritate mox intentionem Esdræ juvabat, populum secum peccasse confitendo, et pœnitentiam suadendo abjectis uxoribus alienigenis, cum liberis suis. Et nunc si est pœnitentia in Isræl. Quia si populum hujus peccati perfecte pœnitet, primo conversi ad Dominum, correctionem promittamus, et veniam postulemus; deinde ad nos reversi, omnem peccati radicem exstirpemus et fruticem, ejectis, scilicet, uxoribus cum omni sobole: hoc est enim veraciter pœnitentiam agere toto corde, et intus ad Dominum converti, et omnem foris peccandi materiam ab ipsa origine resecari. Surge. Decenter docet quomodo sit apud majores consilio agendum, ut scilicet, quisque pro suo sensu quod optimum intellexerit, vel intellexisse sibi videtur, dicat: et tamen ei qui præest, locum discernendi relinquat, paratus obtemperare omnibus quæ ille secundum voluntatem et legem Dei agenda decreverit.
John 2:13Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam: + 2.13 Et prope erat Pascha. Pascha agimus, dum a vitiis ad virtutes transimus. Ad hoc Jesus venit dum Ecclesiam quotidie visitat, et actus cujusque considerat, et eos ejicit qui inter sanctos, vel ficte bona, vel aperte mala faciunt. Per boves qui arant, prædicatores doctrinæ cœlestis significantur, hos vendunt qui non amore Dei, sed pro quæstu temporali prædicant. Oves innocentes sua vellera vestiendis præbent, per has signantur opera munditiæ et pietatis, quæ venduntur, dum pro humana laude geruntur. Spiritus ut columba apparuit, unde per columbam spiritus accipitur, quam vendunt Simoniaci. Nummos dant mutuo in Ecclesia, qui non simulate cœlestibus, sed aperte terrenis serviunt. Hi omnes ejiciuntur de parte sortis sanctorum, qui vel ficte bona, vel aperte mala faciunt, et funiculis peccatorum modo flagellantur ad correctionem; qui, si incorrecti permanserint, in fine ligabuntur. Oves quoque et boves ejicit, quia talium vitam et doctrinam ostendit reprobam. Et mensas subvertit, quia in fine ipsæ res quas dilexerunt, destruuntur. Et ascendit. Si ipse qui dedit decreta Dei, custodit, docet quanta cura hominibus debet esse vacare orationibus et Dei solemnitatibus. Bis legitur ad Pascha ascendisse. Semel primo anno prædicationis, nondum incarcerato Joanne, unde hic agitur. Secundo cum ad passionem iret, et in utroque vendentes ejecit de templo.