Nehemiah 2:1
Factum est autem in mense Nisan, anno vigesimo Artaxerxis regis: et vinum erat ante eum, et levavi vinum, et dedi regi: et eram quasi languidus ante faciem ejus. + 2.1 Factum est autem. BED. in Esdram. Qui scilicet est primus mensis anni, etc., usque ad suum intimare. Erat quidem princeps vinarius, regi poculum porrigebat, officium lætitiæ foris agebat, sed interius lugebat: quia civitatem sanctam dirutam, etc. Unde: Super flumina Babylonis illic sedimus, etc. Psal. CXXVI.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 40:21Restituitque alterum in locum suum, ut porrigeret ei poculum:
Ezra 7:1Post hæc autem verba in regno Artaxerxis regis Persarum, Esdras filius Saraiæ, filii Azariæ, filii Helciæ, + 7.1 Post hæc autem. Beda in Esdram, tom. 2. Hucusque reditus populi de Babylone in Jerusalem, etc., usque ad haberent unde ipsi moniti intus discerent restaurari, unde sequitur: Post hæc. BEDA, ibid. Hunc Artaxerxem sub quo Esdras de Babylonia Jerosolymam ascendit, Josephus putat esse Xerxem filium Darii, qui post illum regnavit: sed chronicorum libri successorem ejusdem Xerxis. Regnavit autem Darius, sub quo ædificatum est templum, annos sex et trigenta, post quem Xerxes annos viginti, post quem Archabanus menses septem quos chronographi pro anno posuere: post hunc Artaxerxes annis quadraginta. ID., ibid. Scriba velox in lege Moysi appellatur Esdras, etc., usque ad priores autem litteræ remanserunt apud Samaritas, quibus illos quinque libros Mosi quos solos de Scriptura sancta receperant, scribere solebant.
Nehemiah 1:1Verba Nehemiæ filii Helchiæ. Et factum est in mense Casleu, anno vigesimo, et ego eram in Susis castro. + 1.1 Verba Nehemiæ filii. BED. in Esdram, tom. 2. Nehemias interpretatur consolator Domini, etc., usque ad quasi diruta ab hostibus Hierosolymorum mœnia restaurant. Verba Nehemiæ. ID., ibid. Hucusque verba Esdræ, etc., usque ad qui non blandimentis temporalibus enervari, sed adversitatibus exerceri, et ad requiem sempiternam gaudent præparari. In mense Casleu. ID., ibid. Mensis Casleu ipse est quem nos Decembrem vocamus, apud Hebræos nonus, apud nos ultimus. Cujus nomen quod spes ejus interpretatur, bene congruit votis ejus, qui ad ruinas sanctæ civitatis intendebat erigendas. Primum enim bonæ actionis fundamentum est, spem habere de auxilio Domini ad perficiendum quod cupimus. In hoc mense natus est Dominus, cujus nomine longe ante figurabatur, quod in eo mense verus Nehemias diu desideratus ad ædificationem Ecclesiæ esset venturus. Eram in Susis. ID., ibid. Susis metropolis est Persarum, sed tanta firmitate, ut castrum esse videatur, et interpretatur equitatio vel revertens, quæ fidelibus convenienter aptatur, eis maxime, qui de captivitate Jerusalem curam gerunt, id est, de salute eorum, qui aliquando per insidias diaboli de Ecclesia rapti pœnitentes denuo per gratiam Dei sunt redacti. Tales enim sunt in revertente castro, id est, in robore mentis revocatæ ab infimis ad desiderium patriæ cœlestis, et in equitatu sanctorum cordium, quæ scilicet portant sessorem Deum. Qui remanserunt. ID., ibid. Patet litteræ sensus, etc., usque ad indignos arcere debuerant, avaritiæ, luxuriæ cæterorumque vitiorum incendio perire.
Esther 3:7Mense primo (cujus vocabulum est Nisan), anno duodecimo regni Assueri, missa est sors in urnam, quæ hebraice dicitur phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Judæorum deberet interfici: et exivit mensis duodecimus, qui vocatur Adar. + 3.7 Missa est sors. Qui ad sortem Domini pertinent, occiduntur, quos significat ille hircus, qui secundum sortem Domini in lege occidebatur.