Esther 3:7
Mense primo (cujus vocabulum est Nisan), anno duodecimo regni Assueri, missa est sors in urnam, quæ hebraice dicitur phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Judæorum deberet interfici: et exivit mensis duodecimus, qui vocatur Adar. + 3.7 Missa est sors. Qui ad sortem Domini pertinent, occiduntur, quos significat ille hircus, qui secundum sortem Domini in lege occidebatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Nehemiah 2:1Factum est autem in mense Nisan, anno vigesimo Artaxerxis regis: et vinum erat ante eum, et levavi vinum, et dedi regi: et eram quasi languidus ante faciem ejus. + 2.1 Factum est autem. BED. in Esdram. Qui scilicet est primus mensis anni, etc., usque ad suum intimare. Erat quidem princeps vinarius, regi poculum porrigebat, officium lætitiæ foris agebat, sed interius lugebat: quia civitatem sanctam dirutam, etc. Unde: Super flumina Babylonis illic sedimus, etc. Psal. CXXVI.
Esther 2:16Ducta est itaque ad cubiculum regis Assueri mense decimo, qui vocatur Tebeth, septimo anno regni ejus. + 2.16 Tebeeth. Apud Hebræos; Xudimos, apud Græcos; Januarius est apud Latinos. In quo Dominus incarnatus octavo die circumcisus a magis adoratus, et mysticis muneribus est honoratus, in quo etiam a Joanne baptizatus esse prædicatur.
Esther 9:5Itaque percusserunt Judæi inimicos suos plaga magna, et occiderunt eos, reddentes eis quod sibi paraverant facere: + 9.5 Itaque percusserunt Judæi. Non solum alios operarios iniquitatis, qui perseverant in peccatis, nec curant percipere remissionem peccatorum, Spiritus sancti divina sententia damnandos judicat, sed etiam carnales Judæos decalogi transgressores, crucis Christi reatum, quem ex perfidia contraxerunt, in inferni civitatibus sensuros.
Esther 9:21ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis Adar pro festis susciperent, et revertente semper anno solemni celebrarent honore:
Esther 9:26atque ex illo tempore dies isti appellati sunt phurim, id est sortium: eo quod phur, id est sors, in urnam missa fuerit. Et cuncta quæ gesta sunt, epistolæ, id est, libri hujus volumine, continentur:
Ezekiel 21:21Stetit enim rex Babylonis in bivio, in capite duarum viarum, divinationem quærens, commiscens sagittas: interrogavit idola, exta consuluit.