Nehemiæ 2:17
Et dixi eis: Vos nostis afflictionem in qua sumus: quia Jerusalem deserta est, et portæ ejus consumptæ sunt igni: venite, et ædificemus muros Jerusalem, et non simus ultra opprobrium. + 2.17 Quia Jerusalem deserta est. BED., ibid. Plana sunt hæc et spirituali sensu congrua: quia doctores, imo omnes qui zelo Dei fervent, in afflictione maxima sunt, quandiu Jerusalem, id est visionem pacis, quam nobis Deus reliquit et commendavit, bellis dissensionum cernunt esse desertam: et portas virtutum, quas juxta Isaiam laudatio occupare debuerat, prævalentibus inferorum portis dejectas, et opprobrio habitas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Ezra 5:1Prophetaverunt autem Aggæus propheta, et Zacharias filius Addo, prophetantes ad Judæos qui erant in Judæa et Jerusalem, in nomine Dei Israël. + 5.1 Prophetaverunt. BEDA, lib. II in Esdram, tom. 2. In libris eorum plenius scriptum est, etc., usque ad Zorobabel quoque et Jesus, et populus qui cum eis erat, non minoris fuisse fidei probantur, qui prophetas jubentes magis audierunt quam prohibentis imperium.
Ezra 10:2Et respondit Sechenias filius Jehiel de filiis Ælam, et dixit Esdræ: Nos prævaricati sumus in Deum nostrum, et duximus uxores alienigenas de populis terræ: et nunc, si est pœnitentia in Israël super hoc,
Psalms 44:13Et filiæ Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur; omnes divites plebis. + 44.13 Tyri. CASS. Per Tyrum, vicinam Judææ, gentes designantur; unde mulier Chananæa Ecclesiæ figura. CASS. Tyri, gentium, a parte totum. In muneribus. AUG. Ut se offerant, etc., usque ad gentes scilicet, quæ sunt in angustia peccatorum. 1
Psalms 79:4Deus, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. + 79.4 Faciem tuam. AUG. Hæc facies velata fuit Asaph tempore infirmitatis Christi, et tunc ægrotavit Asaph, non valens intueri velatum nube: de qua dicitur: Ascendit Deus super nubem levem, et intrabit vel ingredietur Ægyptum, id est, carnem immunem a peccato; illuminavit vero eam cum surrexit et ascendit, et ita salvamur. 1
Isaiah 35:3Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate.