bible.software › Nehemiæ › Nehemiæ 2 › Nehemiæ 2:16
Nehemiæ 2:16
Magistratus autem nesciebant quo abiissem, aut quid ego facerem: sed et Judæis, et sacerdotibus, et optimatibus, et magistratibus, et reliquis qui faciebant opus, usque ad id loci nihil indicaveram.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the rulers knew not whither I went, or what I did; neither had I as yet told it to the Jews, nor to the priests, nor to the nobles, nor to the rulers, nor to the rest that did the work.
In Context
15Et ascendi per torrentem nocte, et considerabam murum, et reversus veni ad portam vallis, et redii. + 2.15 Considerabam murum Jerusalem. Diversa destructæ urbis loca lustrando pervagatur; et singula quomodo debeant reparari, sollicite scrutatur. Doctorum quoque spiritualium est sæpius noctu surgere, et solerti indagine statum Ecclesiæ quiescentibus cæteris inspicere, ut vigilanter inquirant, quomodo ea quæ vitiorum bellis sordidata vel dejecta sunt, corrigant et erigant. Murus autem Jerusalem dissipatus jacet, et conversatio fidelium terrenis et infirmis sordet affectibus. Portæ sunt igni consumptæ, cum hi qui aliis introitum vitæ pandere debuerant, relicto veritatis magistro communi, cum cæteris ignavia torpent, et temporalibus curis inserviunt.
17Et dixi eis: Vos nostis afflictionem in qua sumus: quia Jerusalem deserta est, et portæ ejus consumptæ sunt igni: venite, et ædificemus muros Jerusalem, et non simus ultra opprobrium. + 2.17 Quia Jerusalem deserta est. BED., ibid. Plana sunt hæc et spirituali sensu congrua: quia doctores, imo omnes qui zelo Dei fervent, in afflictione maxima sunt, quandiu Jerusalem, id est visionem pacis, quam nobis Deus reliquit et commendavit, bellis dissensionum cernunt esse desertam: et portas virtutum, quas juxta Isaiam laudatio occupare debuerat, prævalentibus inferorum portis dejectas, et opprobrio habitas.
Read all of Nehemiæ 2
Cross References
Proverbs 12:23Homo versatus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam.] + 12.23 Homo versutus. Sapiens et prudens: qui aliquando celat scientiam, vel non valens loqui, quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus; vel nolens dare sanctum canibus, vel margaritas ante porcos projicere, vel mittere. Cor insipientium provocat. Vel quando plus appetunt sapere quam oportet sapere, et in cogitationibus evanescendo, pro sapientia stultitiam habent et tenent; vel aliis, quæ nequeunt capere, ingerentes, quasi infirmis oculis lumen solis, id est sapientiæ, quam habere videbantur auferunt.
This Verse In Other Editions
Study Nehemiæ 2:16