Nehemiah 3:13
Et portam vallis ædificavit Hanun, et habitatores Zanoë: ipsi ædificaverunt eam, et statuerunt valvas ejus, et seras, et vectes, et mille cubitos in muro usque ad portam sterquilinii. + 3.13 Et portam vallis. BEDA, ubi supra. Vallis Josaphat, quæ et Gehennon, etc., usque ad id est humiles dono supernæ refectionis. Et portam vallis. ID., ibid. Bene post portam veterem et murum latioris plateæ ædificatur porta vallis, quia post rudimenta catholicæ fidei quæ per dilectionem operatur, necesse est ut humilitas nobis quasi custos virtutum tenenda insinuetur, ut quanto magni sumus, humiliemur in omnibus. Et mille. ID., ibid. Ferunt quia situs urbis Jerusalem, etc., usque ad ut omnia a se rudera actionis noxiæ inutilis locutionis et etiam superfluæ cogitationis ejiciant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 15:34et Zanoë et Ængannim et Taphua et Enaim,
1 Chronicles 4:18Uxor quoque ejus Judaia, peperit Jared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icuthiel patrem Zanoë: hi autem filii Bethiæ filiæ Pharaonis, quam accepit Mered. + 4.18 Filiæ Pharaonis. ID. Filiam Pharaonis matrem Moysi vocat, quæ etiam secundum proprietatem nominis filia Domini nuncupatur, quia bonam scilicet voluntatem in nutriendo puero habuit, et Amared, id est Moyse accepta dicitur, quia relictis idolis ad Dei cultum conversa est.
Nehemiah 2:13Et egressus sum per portam vallis nocte, et ante fontem draconis, et ad portam stercoris, et considerabam murum Jerusalem dissipatum, et portas ejus consumptas igni.
Nehemiah 11:30Zanoa, Odollam, et in villis earum, Lachis et regionibus ejus, et Azeca, et filiabus ejus. Et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom.