Nehemiah 2:13
Et egressus sum per portam vallis nocte, et ante fontem draconis, et ad portam stercoris, et considerabam murum Jerusalem dissipatum, et portas ejus consumptas igni.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Nehemiah 1:3Et dixerunt mihi: Qui remanserunt, et relicti sunt de captivitate ibi in provincia, in afflictione magna sunt, et in opprobrio: et murus Jerusalem dissipatus est, et portæ ejus combustæ sunt igni.
Nehemiah 2:15Et ascendi per torrentem nocte, et considerabam murum, et reversus veni ad portam vallis, et redii. + 2.15 Considerabam murum Jerusalem. Diversa destructæ urbis loca lustrando pervagatur; et singula quomodo debeant reparari, sollicite scrutatur. Doctorum quoque spiritualium est sæpius noctu surgere, et solerti indagine statum Ecclesiæ quiescentibus cæteris inspicere, ut vigilanter inquirant, quomodo ea quæ vitiorum bellis sordidata vel dejecta sunt, corrigant et erigant. Murus autem Jerusalem dissipatus jacet, et conversatio fidelium terrenis et infirmis sordet affectibus. Portæ sunt igni consumptæ, cum hi qui aliis introitum vitæ pandere debuerant, relicto veritatis magistro communi, cum cæteris ignavia torpent, et temporalibus curis inserviunt.
Nehemiah 3:13Et portam vallis ædificavit Hanun, et habitatores Zanoë: ipsi ædificaverunt eam, et statuerunt valvas ejus, et seras, et vectes, et mille cubitos in muro usque ad portam sterquilinii. + 3.13 Et portam vallis. BEDA, ubi supra. Vallis Josaphat, quæ et Gehennon, etc., usque ad id est humiles dono supernæ refectionis. Et portam vallis. ID., ibid. Bene post portam veterem et murum latioris plateæ ædificatur porta vallis, quia post rudimenta catholicæ fidei quæ per dilectionem operatur, necesse est ut humilitas nobis quasi custos virtutum tenenda insinuetur, ut quanto magni sumus, humiliemur in omnibus. Et mille. ID., ibid. Ferunt quia situs urbis Jerusalem, etc., usque ad ut omnia a se rudera actionis noxiæ inutilis locutionis et etiam superfluæ cogitationis ejiciant.
Nehemiah 12:31Ascendere autem feci principes Juda super murum, et statui duos magnos choros laudantium. Et ierunt ad dexteram super murum ad portam sterquilinii. + 12.31 Principes Juda, etc., id est confessionis vel laudis, perfectiores sunt Ecclesiæ doctores, qui in dedicatione civitatis super murum ascendunt: quia in tempore tribulationis generalem Ecclesiæ conversationem altius vivendo transcendisse probantur. De his enim dicitur: Super muros tuos Jerusalem constitui custodes Isai. 62., etc. Jure ergo qui nunc muris Ecclesiæ tanquam vigiles præsunt, tunc quoque eisdem gloria remunerationis præeminebunt. Et statui duos choros. Vel spurcitiam peccatorum in præsenti de Ecclesia correctius vivendo, et errantes corrigendo expurgent, et in futuro qui corrigi noluerunt, judiciaria potestate de civitate Domini, id est ingressu patriæ cœlestis, expellant. Vel chori laudantium ad dexteram euntes super murum ad portam sterquilinii ascendunt, dum eos dignos laude prædicant qui omnem immunditiam de Ecclesia prædicando, arguendo, excommunicando, eliminant.