bible.software › Nehemiæ › Nehemiæ 3 › Nehemiæ 3:17
Nehemiæ 3:17
Post eum ædificaverunt Levitæ, Rehum filius Benni: post eum ædificavit Hasebias princeps dimidiæ partis vici Ceilæ in vico suo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
After him repaired the Levites, Rehum the son of Bani. Next unto him repaired Hashabiah, the ruler of the half part of Keilah, in his part.
In Context
16Post eum ædificavit Nehemias filius Azboc, princeps dimidiæ partis vici Bethsur, usque contra sepulchrum David, et usque ad piscinam quæ grandi opere constructa est, et usque ad domum fortium. + 3.16 Ædificavit Nehemias filius Asboth, etc. BEDA, ubi supra. Post portam fontis et muros piscinæ Silœ, etc., usque ad et ad regnum cœleste ascensuros cognoscant. Contra sepulcrum David, etc. ID., ibid. Nota David non in Bethlehem, ut quidam putant, sed in Jerusalem esse sepultum certa ratione mysterii. Sicut enim in Bethlehem natus et in regem unctus Christum ibidem nasciturum de suo semine, et a magis sub persona regis adorandum figuravit; ita in Jerusalem defunctus et sepultus ipsum in eadem civitate passurum ac sepeliendum. Ad piscinam, etc. ID., ibid. Piscinam, Scripturam scilicet divinam, etc., usque ad et si hostis antiquus fontem nobis abstulerit verbi Dei, continuo in arcem mentis irrumpit.
18Post eum ædificaverunt fratres eorum: Bavai filius Enadad, princeps dimidiæ partis Ceilæ:
Read all of Nehemiæ 3
Cross References
Joshua 15:44et Ceila et Achzib et Maresa: civitates novem, et villæ earum.
1 Chronicles 23:4Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini, viginti quatuor millia: præpositorum autem et judicum, sex millia.
Nehemiah 9:4Surrexerunt autem super gradum Levitarum Josue, et Bani, et Cedmihel, Sabania, Bonni, Sarebias, Bani, et Chanani: et clamaverunt voce magna ad Dominum Deum suum.
This Verse In Other Editions
Study Nehemiæ 3:17