The Bible Software
bible.softwareNehemiæNehemiæ 3 › Nehemiæ 3:16

Nehemiæ 3:16

Post eum ædificavit Nehemias filius Azboc, princeps dimidiæ partis vici Bethsur, usque contra sepulchrum David, et usque ad piscinam quæ grandi opere constructa est, et usque ad domum fortium. + 3.16 Ædificavit Nehemias filius Asboth, etc. BEDA, ubi supra. Post portam fontis et muros piscinæ Silœ, etc., usque ad et ad regnum cœleste ascensuros cognoscant. Contra sepulcrum David, etc. ID., ibid. Nota David non in Bethlehem, ut quidam putant, sed in Jerusalem esse sepultum certa ratione mysterii. Sicut enim in Bethlehem natus et in regem unctus Christum ibidem nasciturum de suo semine, et a magis sub persona regis adorandum figuravit; ita in Jerusalem defunctus et sepultus ipsum in eadem civitate passurum ac sepeliendum. Ad piscinam, etc. ID., ibid. Piscinam, Scripturam scilicet divinam, etc., usque ad et si hostis antiquus fontem nobis abstulerit verbi Dei, continuo in arcem mentis irrumpit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

After him repaired Nehemiah the son of Azbuk, the ruler of the half part of Beth-zur, unto the place over against the sepulchres of David, and to the pool that was made, and unto the house of the mighty.

In Context

15Et portam fontis ædificavit Sellum filius Cholhoza, princeps pagi Maspha: ipse ædificavit eam, et texit, et statuit valvas ejus, et seras, et vectes, et muros piscinæ Siloë in hortum regis, et usque ad gradus qui descendunt de civitate David. + 3.15 Et portam fontis ædificavit Sellum filius, etc. ID., ibid. Narrant scriptores, etc., usque ad gradus ipsius Ecclesiæ incrementis et profectibus bonorum operum, quæ per humilitatem fiunt comparans. De civitate David, etc. Civitas David juxta litteram mons Sion appellatur, qui a meridie positus pro arce urbi supereminet, et major pars civitatis infra montem jacet in planitie humilioris collis sita. Unde in libro Regum: Cepit autem David arcem Sion, hæc est civitas David II Reg. 5.. Et paulo post: Habitavit autem David in arce, et vocavit eam civitatem David Ibid..

17Post eum ædificaverunt Levitæ, Rehum filius Benni: post eum ædificavit Hasebias princeps dimidiæ partis vici Ceilæ in vico suo.

Read all of Nehemiæ 3

Cross References

1 Kings 14:27pro quibus fecit rex Roboam scuta ærea, et tradidit ea in manum ducum scutariorum, et eorum qui excubabant ante ostium domus regis.

1 Chronicles 2:45Filius Sammai, Maon: et Maon pater Bethsur.

2 Chronicles 12:10pro quibus fecit rex æneos, et tradidit illos principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii.

Nehemiah 2:14Et transivi ad portam fontis, et ad aquæductum regis, et non erat locus jumento cui sedebam ut transiret.

Nehemiah 3:12Et juxta eum ædificavit Sellum filius Alohes, princeps mediæ partis vici Jerusalem, ipse et filiæ ejus.

Song of Solomon 3:7En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israël, + 3.7 En lectulum. Priori amice miranti respondet gentilitas determinans, quo ascendat, quia scilicet ad lectulum, et per quid ascendat, quia scilicet media fercula sunt charitate constrata, et probat se in eamdem sponsi dilectionem accessisse, in qua prior est: quia similiter habet nuptialem apparatum, et prædicatores habet, quos Deus ad nos non misisset, nisi eos præelegisset. En lectulum. Lectulus veri pacifici, æterna beatitudo, in qua rex cum sanctis quiescit, ad quem Ecclesia per desertum partim quotidie pervenit, tandem perfecte perveniet. Vel etiam lectulus Dei est in præsenti quieta conversatio sanctorum. Utrumque lectum ambiunt fortissimi: quia et præsentem quietem, et pacem Ecclesiæ prædicatores contra incursus tuentur, et internam patriæ cœlestis quietem quique perfectiores fixa intentione speculantur. Isræl. Id est vir videns Deum, quo nomine juste vocantur omnes, qui ad divinæ visionis gaudia tendunt. Inter quos fortissimi sunt, qui vel cœlestis dono speculationis sublimantur, vel prædicationis ministerium suscipiunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Nehemiæ 3:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Nehemiæ 3:15Nehemiæ 3Nehemiæ 3:17 →