Nehemiæ 3:24
Post eum ædificavit Bennui filius Henadad mensuram secundam, a domo Azariæ usque ad flexuram, et usque ad angulum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Nehemiah 3:11Mediam partem vici ædificavit Melchias filius Herem, et Hasub filius Phahath Moab, et turrim furnorum.
Nehemiah 3:27Post eum ædificaverunt Thecueni mensuram secundam e regione, a turre magna et eminente usque ad murum templi. + 3.27 A turre. A turre magna et eminenti usque ad murum templi pervenit structura civitatis, cum justi ab altitudine contemplationis, quæ mentem in hac vita despectis temporalibus ad cœlestia desideria suspendunt, veraciter in illa vita ad claritatem Dominicæ incarnationis intuendam, patefacta etiam divinæ æternitatis gloria ascendunt. Et quia Thecua buccina vel tuba, Thecueni buccinatores interpretantur, apte dicitur quod Thecueni hoc ædificaverint. Doctorum enim est quorum sonus exit in omnem terram, præsentia Dei dona vel futura in civitate ejus, id est, fidelibus patefacere. Ad murum templi. Corpus scilicet Christi: de quo dicitur Joan. 2: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud: quod scilicet persecutores in morte solverant, sed excitatum et ad cœlos exaltatum amatores videre non cessant in gloria.
Nehemiah 10:10et fratres eorum, Sebenia, Odaia, Celita, Phalaia, Hanan,