bible.software › Nehemiæ › Nehemiæ 3 › Nehemiæ 3:27
Nehemiæ 3:27
Post eum ædificaverunt Thecueni mensuram secundam e regione, a turre magna et eminente usque ad murum templi. + 3.27 A turre. A turre magna et eminenti usque ad murum templi pervenit structura civitatis, cum justi ab altitudine contemplationis, quæ mentem in hac vita despectis temporalibus ad cœlestia desideria suspendunt, veraciter in illa vita ad claritatem Dominicæ incarnationis intuendam, patefacta etiam divinæ æternitatis gloria ascendunt. Et quia Thecua buccina vel tuba, Thecueni buccinatores interpretantur, apte dicitur quod Thecueni hoc ædificaverint. Doctorum enim est quorum sonus exit in omnem terram, præsentia Dei dona vel futura in civitate ejus, id est, fidelibus patefacere. Ad murum templi. Corpus scilicet Christi: de quo dicitur Joan. 2: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud: quod scilicet persecutores in morte solverant, sed excitatum et ad cœlos exaltatum amatores videre non cessant in gloria.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
After them the Tekoites repaired another piece, over against the great tower that lieth out, even unto the wall of Ophel.
In Context
26Nathinæi autem habitabant in Ophel usque contra portam aquarum ad orientem, et turrim quæ prominebat. + 3.26 Nathinæi. Dicuntur Gabaonitæ, qui in ministerium domus Domini juxta dispositionem Josue filii Nun fideli devotione serviebant. In Ophel. BEDA, ibid. Turris erat non longe a templo altitudine enormi. Unde Ophel, id est, tenebrarum vel nubili nomen accepit, quia nubibus caput inseruit. Denique ubi in Michæa scriptum est: Et tu turris gregis nebulosa Mich. 4., benedicitur turris Ophel. Hæc turris in qua parte sit civitatis, liber Paralipomenon ostendit, dicens quod Manasses ædificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle, ab introitu portæ piscium per circuitum usque ad Ophel II Par. 33.. Conveniebat ergo juxta situm loci, ut ministri templi in vicina templo turre habitarent. Mystice autem Nathinæi habitant in Ophel, id est, in turre nebulosa, cum hi qui professione perfectioris vitæ dicati sunt Deo, et in munimento et altitudine virtutum actione semper et cogitatione morantur, et conversatio eorum in cœlis est, quos admirans vulgus ait: Qui sunt isti qui ut nubes volant Isa. 60., etc. Item Thecueni habitant in Ophel, cum quique religionis habitu insignes abdita Scripturarum de quibus scriptum est: Tenebrosa aqua in nubibus æris Psal. 17., id est, mystica scientia in prophetis, illustrato corde penetrant, et assidue legunt, et meditantur. Contra. BEDA, ibid. Dominum scilicet, qui quotidie nos misericordiæ suæ gratia, ne in ærumnis vitæ labamur præsentis et deficiamus, irrigat, etc., usque ad et quia post præsentia virtutum dona ad videndam claritatem Domini ascenditur, recte infertur: Post eum ædificaverunt Thecueni, etc.
28Sursum autem a porta equorum ædificaverunt sacerdotes, unusquisque contra domum suam. + 3.28 Sursum autem, etc. BEDA, ibid. Hanc portam significat Jeremias esse in orientali plaga civitatis, etc., usque ad equi cum in bono accipiuntur, sicut asini, cameli, et muli, conversos ad Dominum populos Gentilium, vel curas rerum temporalium, Domino scilicet animæ subjugatas ostendunt. Ædificaverunt sacerdotes, etc. Sacerdotes vero civitatis Dei murum ad portam aquarum ædificant, cum doctores post vocationem Judæorum ad inducendos in Ecclesiam Gentiles, verbum Dei seminando perveniunt. BEDA, ibid. Longum est de singulis ædificiis vel ædificatoribus mystice disserere, etc., usque ad nomina conscribit in cœlo.
Read all of Nehemiæ 3
This Verse In Other Editions
Study Nehemiæ 3:27