Nehemiæ 4:1
Factum est autem, cum audisset Sanaballat quod ædificaremus murum, iratus est valde: et motus nimis subsannavit Judæos, + 4.1 ... Sanaballat... motus nimis subsannavit Judæos. BEDA in Esdram, lib. 3, cap. 19, tom. 2. Plane ira hæreticorum est. Hæc sunt verba eorum qui se Samaritanos cognominant, id est, custodes legis Dei, etc., usque ad et ornamenta virtutum moribus emendati consequantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Ezra 4:1Audierunt autem hostes Judæ et Benjamin, quia filii captivitatis ædificarent templum Domino Deo Israël: + 4.1 Audierunt autem hostes Judæ et Benjamin, etc. BED. in Esdr. Hostes Judæ et Benjamin Samaritas dicit, etc., usque ad qui ad dexteram judicis benedictionem et regnum æternum percepturi sunt. Dicunt ergo:
Nehemiah 2:19Audierunt autem Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites, et Gosem Arabs, et subsannaverunt nos, et despexerunt, dixeruntque: Quæ est hæc res quam facitis? numquid contra regem vos rebellatis?
Psalms 44:13Et filiæ Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur; omnes divites plebis. + 44.13 Tyri. CASS. Per Tyrum, vicinam Judææ, gentes designantur; unde mulier Chananæa Ecclesiæ figura. CASS. Tyri, gentium, a parte totum. In muneribus. AUG. Ut se offerant, etc., usque ad gentes scilicet, quæ sunt in angustia peccatorum. 1
Acts 5:17Exsurgens autem princeps sacerdotum, et omnes qui cum illo erant (quæ est hæresis sadducæorum), repleti sunt zelo: + 5.17 Hæresis. RAB. Hæresis scissio interpretatur, quia hæreticus, spretis aliorum dictis, quod sequendum putat eligit. Sadducæorum repleti, etc. Sadducæi interpretantur justi, dicti a Sadoch sacerdote, vel propter genus, vel propter mores; justificantes autem seipsos vindicabant sibi quod non erant: corporum resurrectionem negantes, animas cum carne perire dicebant: sed nec angelum, neque spirituum ullum esse credebant, omnes Scripturas præter libros Moysi respuebant: et ideo maxime principibus in persecutione apostolorum consentiebant qui virtute et signis reddebant testimonium resurrectionis Christi.