Acts 5:17
Exsurgens autem princeps sacerdotum, et omnes qui cum illo erant (quæ est hæresis sadducæorum), repleti sunt zelo: + 5.17 Hæresis. RAB. Hæresis scissio interpretatur, quia hæreticus, spretis aliorum dictis, quod sequendum putat eligit. Sadducæorum repleti, etc. Sadducæi interpretantur justi, dicti a Sadoch sacerdote, vel propter genus, vel propter mores; justificantes autem seipsos vindicabant sibi quod non erant: corporum resurrectionem negantes, animas cum carne perire dicebant: sed nec angelum, neque spirituum ullum esse credebant, omnes Scripturas præter libros Moysi respuebant: et ideo maxime principibus in persecutione apostolorum consentiebant qui virtute et signis reddebant testimonium resurrectionis Christi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18et injecerunt manus in Apostolos, et posuerunt eos in custodia publica.
Cross References
1 Samuel 18:12Et timuit Saul David, eo quod Dominus esset cum eo, et a se recessisset.
Psalms 2:1[Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? + 2.1 Psalmus. Modulatio quæ fit per tactum decem chordarum est bona operatio, quæ fit per observantiam decem mandatorum. David. CASS. Manu fortis vel pulcher aspectu Christus est, qui æreas debellavit potestates, in quem et angeli prospicere desiderant. Quare fremuerunt gentes, etc. CASS. Iste psalmus est secundus in ordine, primus in titulo; unde in Actibus apostolorum dicitur primus. Primo increpat persequentes et minatur, prædicit quasi propheta. Inania. Ibid. Detinere eum in morte; vel, ne mundus post eum abiret. 1
Proverbs 27:4Ira non habet misericordiam nec erumpens furor, et impetum concitati ferre quis poterit?
Matthew 27:18Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.
John 12:10Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent: + 12.10 Cogitaverunt. Quia non poterant occultare vel negare miraculum, stulte volunt occidere, quasi non possit suscitare occisum qui suscitavit defunctum.
Acts 4:1Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducæi, + 4.1 Sacerdotes et magistratus, etc. Hi doctores et judices populi esse videbantur. Sadducæi. Hi negabant resurrectionem: et ideo in doctrina apostolorum qui annuntiabant resurrectionem, dolebant.