Nehemiæ 4:11
Et dixerunt hostes nostri: Nesciant, et ignorent donec veniamus in medium eorum, et interficiamus eos, et cessare faciamus opus. + 4.11 Dixerunt hostes, etc. Hæc in ædificio spirituali agi solent; manet enim indefessus hostis cum satellitibus suis, spiritibus scilicet immundis et hominibus malignis, qui opera virtutum et fidei nobis incautis impedire et expugnare contendunt, et mentem fidelium mucrone pravæ suggestionis interficere. Sed contra hæc nobis armatura Dei sumenda est, ut possimus resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 20:29Posueruntque filii Israël insidias per circuitum urbis Gabaa:
Psalms 56:6Exaltare super cælos, Deus, et in omnem terram gloria tua. + 56.6 Exaltare. Ibid. Ex persona prophetæ visis injuriis, visoque quod in resurrectione inanes facti sunt Judæi, gaudens exclamat homo in cruce: Exaltare, Deus super, cœlos, ut judicet in terra Judæos. Exaltare. Superiora Dominus, propheta quidem, sed in persona Domini, quia Dominus in propheta loquitur. Quando etiam ex sua persona loquitur propheta, Dominus per eum loquitur, qui ei dictat. AUG. Exaltare. Verba Christi. Sed, o Pater, etc., usque ad quia totus mundus ei subjectus est. 1
Acts 23:12Facta autem die collegerunt se quidam ex Judæis, et devoverunt, se dicentes neque manducaturos, neque bibituros donec occiderent Paulum. + 23.12 Devoverunt se dicentes. Græce, anathematizaverunt: hoc verbum quantæ sit auctoritatis norunt qui anathemate sacerdotali a societate Christi et Ecclesiæ alienantur.
1 Thessalonians 5:2Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet: + 5.2 Dies Domini. Hic dies est hominum pro libitu suo, sed tunc erit dies Domini. Sicut fur. Ita improvisus veniet malis tunc, quod et in obitu cujusque fit. Sicut fur, non dico die sed nocte, cum latentius venit, et homines dormiunt, tunc omnia subripit: ut qui divitem se putabat, evigilans nihil inveniat. Ita multi hic bene securi, nihil boni se habere tunc invenient. Propter hoc incœpit de temporibus ut moneret eos cavere sibi, ne ita deprehendantur.