The Bible Software
bible.softwareNehemiæNehemiæ 7 › Nehemiæ 7:1

Nehemiæ 7:1

Postquam autem ædificatus est murus, et posui valvas, et recensui janitores, et cantores, et Levitas, + 7.1 Postquam autem ædificatus est murus, etc. BEDA, in Esdr., lib. 3, cap. 24, tom. 2.Mystice: ubi Ecclesiæ murus collectis ad fidem novis populis vel correctis his qui erraverant ædificatus fuerit, mox ponendæ sunt valvæ regularis disciplinæ; ne diabolus, qui quasi leo rugiens circumit, in ovile Dei possit irrumpere. Recensui janitores. ID., ibid. Janitores qui, scilicet, claves regni cœlorum perceperunt, ut dignos et humiles suscipiant; superbos vero et indignos ab ingressu supernæ civitatis arceant, dicendo: Non est tibi pars, neque sors in sermone hoc. Cor enim tuum non est rectum coram Deo Act. 8..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now it came to pass, when the wall was built, and I had set up the doors, and the porters and the singers and the Levites were appointed,

In Context

2præcepi Hanani fratri meo, et Hananiæ principi domus de Jerusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur),

Read all of Nehemiæ 7

Cross References

1 Chronicles 23:24Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini, a viginti annis et supra.

1 Chronicles 25:26Nonadecima Mellothi, filiis et fratribus ejus duodecim.

Ezra 3:8Anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Jerusalem, mense secundo, cœperunt Zorobabel filius Salathiel, et Josue filius Josedec, et reliqui de fratribus eorum sacerdotes, et Levitæ, et omnes qui venerant de captivitate in Jerusalem, et constituerunt Levitas a viginti annis et supra, ut urgerent opus Domini. + 3.8 In Jerusalem. Locum scilicet templi quo templum ædificare cupiebant. Falluntur enim Judæi qui dicunt nunquam parietes templi, sed solum tectum a Chaldæis fuisse subversum, cum pateat Esdram filium transmigrationis templum fecisse a fundamentis. Et omnis qui. Magna devotio totius populi. Gaudebant enim se de captivitate rediisse, et quantum superbæ civitatis flagitia horrebant, tantum Jerusalem videre cupiebant decorem: quantum fana abominabantur, tantum templum Dei restaurari conabantur. Sic non solum episcopi et presbyteri plebem fidelium, id est Dei domum debent ædificare, sed etiam populus de captivitate vitiorum ad visionem veræ pacis vocatus, ministerium verbi ab his qui docere noverunt, debet eligere, qui scilicet ministri verbi, id est Levitæ a viginti annis et supra constituuntur: quia tales sunt ad prædicandum constituti et præferendi, qui Decalogum non solum faciendo auditoribus ostendant, sed etiam puritatem et integritatem cordis in conspectu Dei intemeratam custodiant. A viginti annis. BEDA ubi supra. Non est dubitandum ibi statum Ecclesiæ per spiritum sumere projectum, etc., usque ad Zorobabel vero de tribu regia orti sunt.

Nehemiah 6:1Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Gossem Arabs, et ceteri inimici nostri, quod ædificassem ego murum, et non esset in ipso residua interruptio (usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis),

Nehemiah 10:39Ad gazophylacium enim deportabunt filii Israël, et filii Levi, primitias frumenti, vini, et olei: et ibi erunt vasa sanctificata, et sacerdotes, et cantores, et janitores, et ministri: et non dimittemus domum Dei nostri.

Nehemiah 12:24Et principes Levitarum, Hasebia, Serebia, et Josue filius Cedmihel: et fratres eorum per vices suas, ut laudarent et confiterentur juxta præceptum David viri Dei, et observarent æque per ordinem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Nehemiæ 7:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Nehemiæ 7Nehemiæ 7:2 →