Ezra 3:8
Anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Jerusalem, mense secundo, cœperunt Zorobabel filius Salathiel, et Josue filius Josedec, et reliqui de fratribus eorum sacerdotes, et Levitæ, et omnes qui venerant de captivitate in Jerusalem, et constituerunt Levitas a viginti annis et supra, ut urgerent opus Domini. + 3.8 In Jerusalem. Locum scilicet templi quo templum ædificare cupiebant. Falluntur enim Judæi qui dicunt nunquam parietes templi, sed solum tectum a Chaldæis fuisse subversum, cum pateat Esdram filium transmigrationis templum fecisse a fundamentis. Et omnis qui. Magna devotio totius populi. Gaudebant enim se de captivitate rediisse, et quantum superbæ civitatis flagitia horrebant, tantum Jerusalem videre cupiebant decorem: quantum fana abominabantur, tantum templum Dei restaurari conabantur. Sic non solum episcopi et presbyteri plebem fidelium, id est Dei domum debent ædificare, sed etiam populus de captivitate vitiorum ad visionem veræ pacis vocatus, ministerium verbi ab his qui docere noverunt, debet eligere, qui scilicet ministri verbi, id est Levitæ a viginti annis et supra constituuntur: quia tales sunt ad prædicandum constituti et præferendi, qui Decalogum non solum faciendo auditoribus ostendant, sed etiam puritatem et integritatem cordis in conspectu Dei intemeratam custodiant. A viginti annis. BEDA ubi supra. Non est dubitandum ibi statum Ecclesiæ per spiritum sumere projectum, etc., usque ad Zorobabel vero de tribu regia orti sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 4:3a trigesimo anno et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo fœderis. + 4.3 In taber. ID. Tabernaculum testimonii, etc., usque ad non ab Isrælitis sed a Levitis. Invoiventque eo arcam. Ne forte aliqui videant nudam et moriantur. Exterminatur enim qui ineffabilia sacramenta contingit, nisi meritis et scientia in sacerdotii gradum promotus fuerit. ORIG., hom. 4 in Num. Septem quædam species numerantur, etc., usque ad alii autem hæc operta videant, imo velata in humeris portent.
1 Chronicles 23:4Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini, viginti quatuor millia: præpositorum autem et judicum, sex millia.
Ezra 2:2Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemia, Saraia, Rahelaia, Mardochai, Belsan, Mesphar, Beguai, Rehum, Baana. Numerus virorum populi Israël: + 2.2 Numerus, etc. ID., ibid. Populum Isræl tribum Juda et Benjamin dicit, etc., usque ad una cum sacerdotibus et Levitis qui inter eos sortem habuerant, debere intelligi.
Ezra 4:24Tunc intermissum est opus domus Domini in Jerusalem, et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum.
Ezra 10:18Et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas. De filiis Josue filii Josedec, et fratres ejus, Maasia, et Eliezer, et Jarib, et Godolia. + 10.18 Et fratres ejus. ID., ibid. Cognati scilicet, non enim fratres ejus germani in carne eatenus vivere, et voluptati operam dare poterant, cum centum anni et amplius essent transacti, ex quo Cyrus regnare incipiens, Jesum et Zorobabel cum transmigratione Juda et Benjamin, ad construendam domum Domini, Jerosolymam remisit.
Zechariah 4:9Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus ejus perficient eam: et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos.