Nehemiæ 8:1
Et venerat mensis septimus: filii autem Israël erant in civitatibus suis. Congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam quæ est ante portam aquarum: et dixerunt Esdræ scribæ ut afferret librum legis Moysi, quam præceperat Dominus Israëli. + 8.1 Et venerat mensis septimus. BEDA, in Esdr., lib. 3, cap. 26, tom. 2. Qui non longe aberat. Cum enim murus esset vicesima quinta die sexti mensis completus quinque tantum dies ad exordium septimi mensis supererant, qui a prima die usque ad vicesimam secundam totus legitimis cæremoniis consecratus est, quibus ita rite celebratis, deinde ad disponendos urbis mansores cum principibus et plebe reversus est. Congregatusque omnis populus quasi vir unus ad plateam quæ, etc. BED., ibid. Notanda devotio populi et concordia, etc., usque ad quarum cantu populus inter orationes et hostias ardentius ad legis memoriam excitaretur. Mystice quoque ædificata civitate oportet sequi lectionem divinam, et tubas sonare crebriores, ut populus, sacramentis cœlestibus initiatus etiam sacris eloquiis ex tempore solertius qualiter vivere debeat, instruatur. Ante portam aquarum. ID., ibid. Portam aquarum reor dici in atrio sacerdotum, etc., usque ad bene ergo ante portam aquarum collectus est populus tanquam per antistitem suum fluentis Scripturarum spiritualiter potandus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 9:5Tulerunt ergo cuncta quæ jusserat Moyses ad ostium tabernaculi: ubi cum omnis multitudo astaret,
Judges 20:1Egressi itaque sunt omnes filii Israël, et pariter congregati, quasi vir unus, de Dan usque Bersabee, et terra Galaad, ad Dominum in Maspha.
2 Kings 23:2Ascenditque rex templum Domini, et omnes viri Juda, universique qui habitabant in Jerusalem cum eo sacerdotes et prophetæ, et omnis populus a parvo usque ad magnum: legitque, cunctis audientibus, omnia verba libri fœderis, qui inventus est in domo Domini.
Ezra 3:1Jamque venerat mensis septimus, et erant filii Israël in civitatibus suis: congregatus est ergo populus quasi vir unus in Jerusalem. + 3.1 Jamque venerat mensis septimus. BEDA in Esdram, tom. 2. Qui apud nos October præ cæteris legali observatione solemnis, in quo etiam celebrata est dedicatio templi. Congrue ergo cum primo civitates suas intrassent et mansiones sibi providissent, mox in Jerusalem confluxerunt, et altare construxerunt, et eo tempore quo templum cum altari et omnibus vasis olim consecratum est, et quo ad diem consecrationis annuatim venire solebant. Mystice. Septimus mensis gratiam Spiritus sancti significat. In hoc mense post captivitatem de civitatibus nostris in Jerusalem convenimus, cum ablatas sordes vitiorum post inchoationem bonorum operum majore ejusdem Spiritus gratia illuminamur, et in amore supernæ pacis, quæ in vera unitate est, accendimur. Jerusalem enim visio pacis dicitur.
Ezra 7:6Ipse Esdras ascendit de Babylone, et ipse scriba velox in lege Moysi, quam Dominus Deus dedit Israël: et dedit ei rex secundum manum Domini Dei ejus super eum, omnem petitionem ejus.
Nehemiah 3:26Nathinæi autem habitabant in Ophel usque contra portam aquarum ad orientem, et turrim quæ prominebat. + 3.26 Nathinæi. Dicuntur Gabaonitæ, qui in ministerium domus Domini juxta dispositionem Josue filii Nun fideli devotione serviebant. In Ophel. BEDA, ibid. Turris erat non longe a templo altitudine enormi. Unde Ophel, id est, tenebrarum vel nubili nomen accepit, quia nubibus caput inseruit. Denique ubi in Michæa scriptum est: Et tu turris gregis nebulosa Mich. 4., benedicitur turris Ophel. Hæc turris in qua parte sit civitatis, liber Paralipomenon ostendit, dicens quod Manasses ædificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle, ab introitu portæ piscium per circuitum usque ad Ophel II Par. 33.. Conveniebat ergo juxta situm loci, ut ministri templi in vicina templo turre habitarent. Mystice autem Nathinæi habitant in Ophel, id est, in turre nebulosa, cum hi qui professione perfectioris vitæ dicati sunt Deo, et in munimento et altitudine virtutum actione semper et cogitatione morantur, et conversatio eorum in cœlis est, quos admirans vulgus ait: Qui sunt isti qui ut nubes volant Isa. 60., etc. Item Thecueni habitant in Ophel, cum quique religionis habitu insignes abdita Scripturarum de quibus scriptum est: Tenebrosa aqua in nubibus æris Psal. 17., id est, mystica scientia in prophetis, illustrato corde penetrant, et assidue legunt, et meditantur. Contra. BEDA, ibid. Dominum scilicet, qui quotidie nos misericordiæ suæ gratia, ne in ærumnis vitæ labamur præsentis et deficiamus, irrigat, etc., usque ad et quia post præsentia virtutum dona ad videndam claritatem Domini ascenditur, recte infertur: Post eum ædificaverunt Thecueni, etc.