bible.software › Numbers › Numbers 1 › Numbers 1:11
Numbers 1:11
de Benjamin, Abidan filius Gedeonis; + 1.11 De tribu Benjamin. Benjamin Jerusalem significat, quæ est in tribu sua: cujus populus, secundum prophetiam Rachel, Bennoni, id est filius doloris fuit, quia gravi dolore matrem affecit. Sanguinem enim prophetarum fudit, et in Christi necem conspirans ait: Sanguis ejus super nos et super filios nostros Matth. 27.. In credentibus vero, juxta patris prophetiam, filius dextræ. Benjamin quoque gentilem populum potest significare, qui filius doloris fuit Christianos persequendo. Filius etiam dextræ potest dici, quia in judicio ad dexteram Dei erit, vel quia dextera, id est bona opera, facit. Hujus populi Abidan, id est pater meus, judex, filius Gedeonis, qui interpretatur tentatio iniquitatis vel humilitatis; princeps est: quia Christus quem humilem Judæus sprevit et diabolus inique tentavit caput est credentium, et judex venturus vivorum et mortuorum. Moraliter, Benjamin, filius dextræ, significat eos qui fortiter pugnant contra inimicos, et fortiter premunt tentationis stimulos, nec femineum aliquid vel molle in se dominari permittunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Of Benjamin; Abidan the son of Gideoni.
In Context
10filiorum autem Joseph, de Ephraim, Elisama filius Ammiud; de Manasse, Gamaliel filius Phadassur; + 1.10 Joseph. Idem Joseph, pater duarum tribuum, Christum significat, Patrem populorum duorum et lapidem angularem. Ephraim minor, Manasse primogenito prælatus, gentilem populum Judaico prælatum. Unde: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Isræl Matth. 8.. Elisama. Elisama Christum significat, de quo dicitur: Factus est obediens Patri usque ad mortem, etc. Philip. 2.. Qui de se ait: Quæ audivi ab eo hæc loquor in mundo Joan. 8.. Hic est filius Ammiud, id est populi inclyti, de stirpe scilicet regum, patriarcharum et prophetarum. RAB. Elisama princeps in tribu Ephraim, significat eos qui attente verbum Dei audiunt corde bono et optimo, et fructum afferunt in patientia. Manasses, etc. Obliviosus, ea scilicet quæ retro sunt obliviscens et in anteriora se extendens: ut acci piat coronam vitæ, quam retribuet Deus diligentibus se Philip. III; Jac. 1.. Gamaliel. Gamaliel, reddidit mihi Deus, filius Phadassur, id est redemptionis validæ, princeps est in tribu Manasse, qui interpretatur oblitus, vel obliviosus: cum Christus quem ad vocandum populum Judaicum Pater in mundum misit in regno suo gentem obliviosam invenit. Oblitus est enim Isræl creatoris sui. Non tamen omnes perierunt, sed cum plenitudo gentium intraverit, omnis Isræl salvus fiet Rom. 11..
12de Dan, Ahiezer filius Ammisaddai; + 1.12 De tribu Dan. Dan judicium, vel judicans. Hi sunt qui omnia discrete agunt, qui Abiezer, id est fratrem adjutorem, sibi principem constituunt: quia secundum Patrum regulam omnia faciunt, vel omnia bona sua Deo tribuunt. RAB., ubi supra. Dan, etc., usque ad ad societatem spiritalis gratiæ hortantur.
Read all of Numbers 1
Cross References
Numbers 2:22In tribu filiorum Benjamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis.
Numbers 10:24Et in tribu Benjamin erat dux Abidan filius Gedeonis.
This Verse In Other Editions
Study Numbers 1:11