Numbers 2:22
In tribu filiorum Benjamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
21Cunctusque exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, triginta duo millia ducenti.
23Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui recensiti sunt, triginta quinque millia quadringenti.
Cross References
Numbers 1:11de Benjamin, Abidan filius Gedeonis; + 1.11 De tribu Benjamin. Benjamin Jerusalem significat, quæ est in tribu sua: cujus populus, secundum prophetiam Rachel, Bennoni, id est filius doloris fuit, quia gravi dolore matrem affecit. Sanguinem enim prophetarum fudit, et in Christi necem conspirans ait: Sanguis ejus super nos et super filios nostros Matth. 27.. In credentibus vero, juxta patris prophetiam, filius dextræ. Benjamin quoque gentilem populum potest significare, qui filius doloris fuit Christianos persequendo. Filius etiam dextræ potest dici, quia in judicio ad dexteram Dei erit, vel quia dextera, id est bona opera, facit. Hujus populi Abidan, id est pater meus, judex, filius Gedeonis, qui interpretatur tentatio iniquitatis vel humilitatis; princeps est: quia Christus quem humilem Judæus sprevit et diabolus inique tentavit caput est credentium, et judex venturus vivorum et mortuorum. Moraliter, Benjamin, filius dextræ, significat eos qui fortiter pugnant contra inimicos, et fortiter premunt tentationis stimulos, nec femineum aliquid vel molle in se dominari permittunt.
Numbers 7:65et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Abidan filii Gedeonis.
Psalms 68:27Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt. + 68.27 Tu percussisti. CAS. Non sua culpa: percussisti passione, ad salutem gentium; hoc illi crudeli voto impleverunt. Et super dolorem. Quia erat pro perditione eorum. Addiderunt. Inferre mortem. Vel super dolorem vulnerum meorum, id est, quæ mihi infixerat lancea, et clavis, addiderunt custodes sepulcri. 1