Numbers 1:51
Cum proficiscendum fuerit, deponent Levitæ tabernaculum; cum castrametandum, erigent. Quisquis externorum accesserit, occidetur. + 1.51 Cumque proficiscendum, etc. Id est, sermone et exemplo disponent, quomodo quisque humiliatus in profectu virtutum gradiatur. Quisquis externorum, etc. AUG., quæst. 3. Alienigena qui accesserit, moriatur. Hic alienigena intelligendus est etiam de illis filiis Isræl, etc., usque ad ut allophyli appellentur quasi aliarum tribuum homines. Allegorice. Qui ad sacrum ministerium indignus accedit, pœnam præsumptionis non evadit: Nemo enim debet sibi sumere honorem, nisi qui vocatur a Deo, tanquam Aaron Hebr. 5.. Unde Ozias, qui sacerdotium usurpavit, lepra percussus est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 3:10Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israël. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur. + 3.10 Externus. ID. Alienigena qui tetigerit, morietur. Quærendum quomodo dixerit, etc., usque ad hinc enim loquebatur.
Numbers 4:1Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:
Numbers 4:19sed hoc facite eis, ut vivant, et non moriantur, si tetigerint Sancta sanctorum. Aaron et filii ejus intrabunt, ipsique disponent opera singulorum, et divident quid portare quis debeat.
Numbers 10:11Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo fœderis: + 10.11 Anno secundo. HIERON., epist. ad Fabiolam, tom. 1. Duodecima mansione venerunt filii Isræl in desertum Sinai, etc., usque ad intus autem plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia. GREG., Pastoralis parte 3, admon. 18. Plerumque suadere elatis utilia melius possemus, etc., usque ad inde se verbis exnortantis inclinaret.
Numbers 10:21Profectique sunt et Caathitæ portantes sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum.
Numbers 17:5Quem ex his elegero, germinabit virga ejus: et cohibebo a me querimonias filiorum Israël, quibus contra vos murmurant. + 17.5 Germinabit virga. ORIG., ubi supra. Unum fructum promisit Deus in virga et dedit plura, etc., usque ad sed quæ in sola sapientia continentur.