Numbers 10:21
Profectique sunt et Caathitæ portantes sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel.
Cross References
Numbers 1:51Cum proficiscendum fuerit, deponent Levitæ tabernaculum; cum castrametandum, erigent. Quisquis externorum accesserit, occidetur. + 1.51 Cumque proficiscendum, etc. Id est, sermone et exemplo disponent, quomodo quisque humiliatus in profectu virtutum gradiatur. Quisquis externorum, etc. AUG., quæst. 3. Alienigena qui accesserit, moriatur. Hic alienigena intelligendus est etiam de illis filiis Isræl, etc., usque ad ut allophyli appellentur quasi aliarum tribuum homines. Allegorice. Qui ad sacrum ministerium indignus accedit, pœnam præsumptionis non evadit: Nemo enim debet sibi sumere honorem, nisi qui vocatur a Deo, tanquam Aaron Hebr. 5.. Unde Ozias, qui sacerdotium usurpavit, lepra percussus est.
Numbers 3:27Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina sua.
Numbers 4:15Cumque involverint Aaron et filii ejus sanctuarium et omnia vasa ejus in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta: et non tangent vasa sanctuarii, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo fœderis: + 4.15 Tunc intrabunt filii Caath. ORIG., hom. 4. Qui licet non sint sacerdotes, etc., usque ad cujus hæreditatem præstabit nobis Dominus noster Jesus Christus.
Numbers 7:9Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves: quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris. + 7.9 Filiis aut. Cat. RAB. Superius scriptum est, etc., usque ad nec ipsi qui habere aliquid exercitii et eruditionis videntur.
1 Chronicles 15:2Tunc dixit David: Illicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam, et ad ministrandum sibi usque in æternum.