Numbers 1:7
de Juda, Nahasson filius Aminadab; + 1.7 De tribu Juda. ID. Possunt significari in Juda omnes qui recte invocant nomen Domini, nec sensu nec verbo dissentientes a norma fidei: quorum merito Naasson princeps est, qui scilicet non solum alios prædicando instruit, sed etiam virulenta vitiorum jacula corpus suum castigando in semetipso interficit, secundum illud: Castigo corpus meum et in servitutem redigo, etc. I Cor. 9.. Allegorice, Juda, de quo reges, qui interpretatur confessio vel laudatio, hic populum significat Ecclesiæ, cujus caput est leo de tribu Juda, id est, Christus. Vere enim fidei laudatio vel confessio, id est, recta prædicatio, tantum in Ecclesia est. Naasson ergo, id est serpentinus, vel augurium, filius Aminadab, scilicet spontanei populi, Salvator intelligitur de patriarchis, Deo devotis famulis, genitus, qui per mortem suam destruxit diabolum. In serpente enim, unde primum mortis causa, id est peccatum, processit, mors figuratur. Unde: Sicut exaltavit Moyses serpentem in deserto, sic exaltari oportet filium hominis, etc. Joan. 3..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Of Judah; Nahshon the son of Amminadab.
In Context
Cross References
Numbers 2:3Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui: eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab.
Numbers 10:14Filii Juda per turmas suas: quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab.
Ruth 4:20Aminadab genuit Nahasson, Nahasson genuit Salmon,
Matthew 1:2Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Judam, et fratres ejus. + 1.2 Abraham genuit Isaac: Isaac autem genuit Jacob. Ab eo congrue sit generationis exordium cui promissus est primum, in quo est benedictio omnium. Matthæus generationem incipit ab exordio promissionis. Et etiam usque in finem libri hæc agitur, ut qui ex hac generatione natus est, Deus et homo intelligatur. Ab initio ab eo cui primum facta est promissio fidei incipit, ut in hoc patre discant cui primum facta est promissio, qui et quales esse debeant qui volunt in ejus semine benedici. Matthæus generationem descendendo incipit vel computat: quia humanitatem Christi ostendit, per quam Deus ad homines descendit. Lucas ascendendo referens formam sacramenti aperit. A baptismo enim incipiens usque ad Deum ascendit, ostendens baptizatos ascendere ad hoc, ut sint filii Dei. Genuit. Matthæus ponit, genuit: qui naturæ filios tantum numerat. Lucas: Qui fuit: qui aliquos secundum legem vel per adoptionem filios interponit. Matthæus ponit genuit, et non generavit, forsitan ut ille cognosceretur in fine ostensus de quo dicitur: Ego hodie genui te Psal. 2.. Judam et fratres. Ideo solus Judas nominatim exprimitur, ut eum cognosceres qui ex ejus stirpe fuerat promissus. Fratres Judæ memorat prætermissis fratribus Isaac et Jacob: quia illi a populo Dei quasi alieni sunt repulsi: hi velut hæredes in libro vitæ scripti, et quasi patriarchæ duodecim, in quibus et numerus apostolorum signatur. Sed nominatim non exprimuntur, ne ultra numerum sacramenti generatio extendatur. In semine prædictorum patrum Christus intravit in Ægyptum quod præsagiens inimicus populum premebat, et non feminas, sed mares interimebat, ut eum exstingueret. De Juda Christus quem omnes gentes susceperunt: quo veniente jam Herodes alienigena principabatur.