Numbers 2:3
Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui: eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Et omnis de stirpe ejus summa pugnantium, septuaginta quatuor millia sexcenti.
Cross References
Genesis 35:23Filii Liæ: primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon.
Numbers 1:5quorum ista sunt nomina: de Ruben, Elisur, filius Sedeur; + 1.5 De tribu Ruben. RAB. in Num., tom. 2. Moraliter Ruben primogenitus Isrælis, etc., usque ad cor unum et anima una. RAB., ibid. Princeps tribus Ruben eos generaliter significat, etc., usque ad continentium, virginum, et utriusque sexus curam gerens.
Numbers 7:12Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda:
Numbers 10:5Si autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam. + 10.5 Primi. Quia scilicet lux fidei primum infulsit. Ordinatis ergo Evangelii prædicatoribus, primum eis dicitur: In viam gentium ne abieritis, sed ite ad oves quæ perierunt domus Isræl Matth. 10.: quibus ipse Christus scilicet præsentialiter Evangelium prædicavit. Post resurrectionem vero discipulis apparens ait: Euntes docete omnes gentes, etc. Matth. 18.. Tribus ergo Juda cum cæteris quæ secum ad orientem habitabant, primum castra movebat: deinde cæteræ secundum ordinem suum. Quia primum in Judæa oportuit primitivam Ecclesiam construi, post de cunctis orbis nationibus gentes ad fidem convocari.
Numbers 26:19Filii Juda, Her et Onan, qui ambo mortui sunt in terra Chanaan.
Ruth 4:20Aminadab genuit Nahasson, Nahasson genuit Salmon,