Numbers 10:31
Et ille: Noli, inquit, nos relinquere: tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
30Cui ille respondit: Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum.
Cross References
Psalms 32:8Timeat Dominum omnis terra; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem. + 32.8 Timeat omnis terra. ID. Ecclesia de mari, etc., usque ad sed Dominum timeat terra. Timeat, imo commoveantur manu misericordiæ a similitudine dormientis. Ab eo, quia ipse creavit: et ideo utiliter administrat, quia et a diabolo aliquid commovetur, sed quod a Deo utiliter, ideo ab eo. Commoveantur. AUG. Non terroribus hominum, etc., usque ad potestatem non nisi a Deo. 1
Galatians 6:2Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. + 6.2 Et sic adimplebitis legem Christi. Id est charitatem; ex charitate enim Christus peccata nostra tulit, qui etiam præcepit ut nos invicem diligamus.