Numbers 10:5
Si autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam. + 10.5 Primi. Quia scilicet lux fidei primum infulsit. Ordinatis ergo Evangelii prædicatoribus, primum eis dicitur: In viam gentium ne abieritis, sed ite ad oves quæ perierunt domus Isræl Matth. 10.: quibus ipse Christus scilicet præsentialiter Evangelium prædicavit. Post resurrectionem vero discipulis apparens ait: Euntes docete omnes gentes, etc. Matth. 18.. Tribus ergo Juda cum cæteris quæ secum ad orientem habitabant, primum castra movebat: deinde cæteræ secundum ordinem suum. Quia primum in Judæa oportuit primitivam Ecclesiam construi, post de cunctis orbis nationibus gentes ad fidem convocari.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
When ye blow an alarm, then the camps that lie on the east parts shall go forward.
In Context
Cross References
Numbers 2:3Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui: eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab.
Numbers 10:14Filii Juda per turmas suas: quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab.
Joel 2:1[Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terræ: quia venit dies Domini, quia prope est.