Numbers 15:24
oblitaque fuerit facere multitudo: offeret vitulum de armento, holocaustum in odorem suavissimum Domino, et sacrificum ejus ac liba, ut cæremoniæ postulant, hircumque pro peccato: + 15.24 Vitulum offeret. RAB. Filii Isræl vitulum de armento offerunt in holocaustum, etc., usque ad exauditus est pro sua reverentia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
23et mandavit per eum ad vos, a die qua cœpit jubere et ultra,
Cross References
Leviticus 4:23et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum. + 4.23 Hircum de capris. Non capram, facilem scilicet vel mediocrem, sed difficilem et asperam pœnitentiam. Quanto enim quis intellectu præeminet, tanto, si peccat, pro majori culpa majorem pœnam sustinet.
Leviticus 23:19Facietis et hircum pro peccato, duosque agnos anniculos hostias pacificorum. + 23.19 Duosque agnos, etc. Mandata pacis et sanctimoniæ, unde: Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam, etc. Heb. 12.. Hæc quia apostolico sermone dicta sunt, præcipit offerri cum panibus primitiarum, qui doctrinam Christi significant. Unde in sequentibus: Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum Joan. 10..
Numbers 15:26et dimittetur universæ plebi filiorum Israël, et advenis qui peregrinantur inter eos: quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam.
2 Chronicles 29:21obtuleruntque simul tauros septem, et arietes septem, agnos septem, et hircos septem pro peccato, pro regno, pro sanctuario, pro Juda: dixitque sacerdotibus filiis Aaron, ut offerrent super altare Domini.
Ezra 8:35Sed et qui venerant de captivitate filii transmigrationis, obtulerunt holocautomata Deo Israël, vitulos duodecim pro omni populo Israël, arietes nonaginta sex, agnos septuaginta septem, hircos pro peccato duodecim: omnia in holocaustum Domino. + 8.35 Sed et qui venerant. ID. Magna devotio et religio ostenditur, cum pervenientes ad templum primo omnium holocausta offerunt, non tantum pro seipsis, sed etiam pro omni Isræl, id est, pro eis qui jam domum reversi fuerant, et pro eis qui adhuc exsulabant. Mystice autem illi veraciter et perfecte captivitatem diaboli, qua peccando tenebantur, pœnitendo evaserunt, qui se fixa intentione divino servitio subdunt, qui totos se ab infimis abstractos, flamma cœlestis desiderii accendunt. Hoc est enim holocausta, id est, tota incensa sacrificia Domino offerre, nihil nisi ejus voluntatem in omnibus cogitare vel facere. Obtulerunt holocaustomata Deo, etc. Non tantum pro se. Perfectæ mentis indicium est, cum quis pro omni Isræl immolat, id est, pro generali fidelium sospitate, quasi unitatis et fraternitatis memor supernæ pietati supplicat.