The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 23 › Leviticus 23:19

Leviticus 23:19

Facietis et hircum pro peccato, duosque agnos anniculos hostias pacificorum. + 23.19 Duosque agnos, etc. Mandata pacis et sanctimoniæ, unde: Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam, etc. Heb. 12.. Hæc quia apostolico sermone dicta sunt, præcipit offerri cum panibus primitiarum, qui doctrinam Christi significant. Unde in sequentibus: Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum Joan. 10..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then ye shall sacrifice one kid of the goats for a sin offering, and two lambs of the first year for a sacrifice of peace offerings.

In Context

18Offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos, et erunt in holocaustum cum libamentis suis, in odorem suavissimum Domini. + 23.18 Septem agnos. Pro septem donis Spiritus sancti, quæ vocat agnos, quia Spiritus sanctus unum est cum Christo, de quo scriptum est: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi, ideo nemo potest dicere Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto Joan. I; I Cor. 12.. Et arietes duos. Quibus inimicus ventilatur. Hæc sunt superiora mandata, et virtutes, quas aliæ sequuntur ut oves, verbi gratia: Vade et vende omnia quæ habes, et da pauperibus Matth. 9.. Cum libamentis, etc. Quæ sunt scientia et correctio; unde: Deo autem gratias, qui odorem scientiæ suæ manifestat per nos, quia Christi bonus odor sumus, etc. II Cor. 2..

20Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum ejus. + 23.20 Cedent in usum, etc. In usum ejus sacerdotis, id est, Christi, qui est sacerdos noster et Dominus noster: ipsius sunt panes primitiarum et agni mandatorum, ipse in Paulo loquebatur, ipse omnia quæ dicta sunt obtulit; primus pacem discipulis annuntiavit, et sanctimoniam custodivit, sicut Sanctus sanctorum.

Read all of Leviticus 23

Cross References

Leviticus 3:1Quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio, et de bobus voluerit offerre, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino. + 3.1 Quod si hostia, etc. ORIG. homil. 3 in Levit. Transmissis cæteris, de salutaribus sacrificiis dicit, quæ de animalibus, id est bobus et capris et ovibus offeruntur, et nihil ultra ad immolandum substituitur: nec aves quidem, quæ in offerendis muneribus substitutæ sunt superius. Qui enim salutares offert hostias salutis suæ conscius est: necesse ergo habet ut magna et perfecta offerat, unde Apostolus: Perfectorum autem est cibus solidus Heb. 5.. ISICH. Quod si hostia, etc. Sunt secundum leges diversæ hominum conversationes, etc., usque ad oportet enim eas digne conversari, ut perveniant ad salutem. Marem sive feminam, etc. ISICH. Superius in holocaustum tantum mares offeruntur, etc., usque ad id est infirma opera cum fortioribus.

Leviticus 4:23et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum. + 4.23 Hircum de capris. Non capram, facilem scilicet vel mediocrem, sed difficilem et asperam pœnitentiam. Quanto enim quis intellectu præeminet, tanto, si peccat, pro majori culpa majorem pœnam sustinet.

Leviticus 16:15Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem ejus intra velum, sicut præceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione oraculi, + 16.15 Cumque mactaverint, etc. Quia de communi massa hominum factus est Christus, recte hircus vocatur, quia hoc animal pilis asperum et hirsutum, et pro peccato genus humanum. Unde convenienter ait: Cumque mactaverit hircum pro peccato populi Ose. 1., id est humani generis: quod quondam non populus, nunc autem populus, ex quo ejus primitias assumpsit Christus. Ut ergo monstraret de Judæis principaliter, sed et omnis naturæ, quæ in peccato est, primitias Christum portare, vitulum simul et hircum assumpsit, et quia unum sacrificium, et unus effectus, necessario communia in hirco aguntur et vitulo. Cernis enim quia hircus occiditur ante Deum, id est Patrem: et sanguis infertur in interiora velaminis, id est, ad eumdem Patrem. Et expiatur sanctuarium, massa, scilicet, humani generis, quæ ab initio sancta fuit, et tabernaculum Spiritus sancti.

Numbers 28:30qui mactatur pro expiatione: præter holocaustum sempiternum et liba ejus.

2 Corinthians 5:21Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso. + 5.21 Pro nobis peccatum fecit. Usus est Veteris Testamenti peccata dici sacrificia pro peccatis, vel, peccatum dicitur similitudo carnis peccati. Unde dicitur: De peccato delevit vel damnavit peccatum, id est de similitudine carnis peccati: quia misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati. Ita etiam maledictum pro morte accipitur, quæ de maledicto Dei venit, ut vere dictum in lege intelligatur: Maledictus omnis qui pendet in ligno Deut. 21.. Quid est quod ait, maledictus? id est, terra es, in terram ibis Gen. 3.. Quid est quod dicit, omnis? quia Christus, qui pependit in ligno, cum esset vera vita, mortuus est vera morte non ficta.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 23:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 23:18Leviticus 23Leviticus 23:20 →