Numbers 15:38
Loquere filiis Israël, et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum, ponentes in eis vittas hyacinthinas: + 15.38 Fimbrias. ID., ibid. Jubentur filii Isræl in quatuor angulis, etc., usque ad omnia in gloriam Dei faciamus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
37Dixit quoque Dominus ad Moysen:
Cross References
Deuteronomy 22:12Funiculos in fimbriis facies per quatuor angulos pallii tui, quo operieris. + 22.12 Funiculos. Ad differentiam scilicet, sicut signum circumcisionis Isrælitas separat a cæteris. Superstitiosi vero magistri captantes auram populi, et lucra ex mulierculis, dilatabant fimbrias et eis alligabant spinas, ut vel ambulantes vel sedentes pungerentur, et sic ad serviendum Deo monerentur, unde: Dilatant phylacteria sua et magnificam fimbrias.
Matthew 23:5Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias. + 23.5 Omnia vero. Dixit tales doctores audiendos esse, non imitandos: nunc ostendit causam propter quam non possunt credere Christo, id est quia omnia faciunt ut videantur ab hominibus. Non potest enim Christo cœlestia prædicanti credere, qui gloriam terrenam cupit.