Matthew 23:5
Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias. + 23.5 Omnia vero. Dixit tales doctores audiendos esse, non imitandos: nunc ostendit causam propter quam non possunt credere Christo, id est quia omnia faciunt ut videantur ab hominibus. Non potest enim Christo cœlestia prædicanti credere, qui gloriam terrenam cupit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Amant autem primos recubitus in cœnis, et primas cathedras in synagogis,
Cross References
Leviticus 13:32et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est, et locus plagæ carni reliquæ æqualis:
Deuteronomy 6:8Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos, + 6.8 Et ligabis ea quasi signum. Hoc Pharisæi male interpretantes, in membranulis decalogum id est, decem verba scribebant, et ligata in fronte portabant. Quod usque hodie faciunt Babylonii, ut putentur religiosi. Unde: Dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias Matth. 23..
Deuteronomy 22:12Funiculos in fimbriis facies per quatuor angulos pallii tui, quo operieris. + 22.12 Funiculos. Ad differentiam scilicet, sicut signum circumcisionis Isrælitas separat a cæteris. Superstitiosi vero magistri captantes auram populi, et lucra ex mulierculis, dilatabant fimbrias et eis alligabant spinas, ut vel ambulantes vel sedentes pungerentur, et sic ad serviendum Deo monerentur, unde: Dilatant phylacteria sua et magnificam fimbrias.
Proverbs 3:3Misericordia et veritas te non deserant; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui: + 3.3 Misericordia et veritas. Ab ore tuo nunquam absit veritas dicenda, nunquam ab opere proximo misericordia impendenda: sic enim fit, ut et te Dei semper prosequatur misericordia, quæ deleat peccata; veritas vero, quæ compleat promissa. Circumda eas gutturi tuo. In gutture organum vocis, etc., usque ad nec voci vita contradicat.
Matthew 6:1Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est. + 6.1 Attendite, etc. Qui hucusque præcepit de misericordia, nunc præcipit de cordis munditia qua Deus videtur. Si enim non simplici intentione sed pro hominum laude, non probantur a Deo opera misericordiæ. Laus hominum non debet appeti, sed subsequi, ut exemplo alios invitet. Hactenus de justitia Evangelii, quæ est super justitiam Scribarum et Pharisæorum. Nunc qua munditia cordis eadem justitia debeat impleri: quod in eleemosyna servatur et oratione. Non enim monet hic vel orare vel eleemosynam facere: sed quo animo debemus facere. Agitur enim hic de mundando corde. Apud Patrem vestrum. Cujus gloriam filii quærere debent, et omnia bona ad hoc ut placeant ei, referre.
Luke 16:15Et ait illis: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum. + 16.15 Et ait, etc. Dum peccatores quasi infirmos et desperatores contemnitis, et vos perfectos in omnibus cunctæque fragilitatis expertes, eleemosynarum remedio non egere creditis. Sed hæc tumoris altitudo quam juste damnanda sit, videt ille qui illuminat abscondita tenebrarum, et manifestat consilia cordium.