Numbers 16:19
et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi, apparuit cunctis gloria Domini.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18Quod cum fecissent, stantibus Moyses et Aaron,
20Locutusque Dominus ad Moysen et Aaron, ait:
Cross References
Exodus 16:7et mane videbitis gloriam Domini: audivit enim murmur vestrum contra Dominum: nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos? + 16.7 Nos vero quid sumus, etc. AUG., quæst. 59 in Exod., tom. 3. Non tantum se valere quantum Deum voluerunt, etc., usque ad Spiritum sanctum Deum esse monstravit subjungens, Act. 5: Non hominibus mentitus es, sed Deo.
Leviticus 9:6ait Moyses: Iste est sermo, quem præcepit Dominus: facite, et apparebit vobis gloria ejus. + 9.6 Iste sermo, etc. Sermonem, scilicet rem imperatam. Hoc facite in meam commemorationem Luc. 22.. Sermonem autem dicit, quia plus in sermone consideratur vel constitit hujus dispensatio mysterii, et maxime Dominico verbo ea quæ apparent in aliud majus et intelligibile tranferente. Unde et de manna ait: Hic est panis quem dedit vobis Dominus ad comedendum, hic est sermo quem constituit Dominus Exod. 16.. In his ergo significat quia sanctum mysterium illis agentibus et Dominicam cœnam celebrantibus advenit Spiritus sanctus. Erat enim dies Dominicus, in quo oportebat apostolos sacra celebrare mysteria: quorum sequentes traditiones Dominicam diem divinis conventibus deputamus. Similiter et Christum post resurrectionem per mysticam cœnam et panis fractionem invenimus manifestum.
Numbers 12:5descendit Dominus in columna nubis, et stetit in introitu tabernaculi, vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent,
Numbers 16:1Ecce autem Core filius Isaar, filii Caath, filii Levi, et Dathan atque Abiron filii Eliab, Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben,
Numbers 20:6Ingressusque Moyses et Aaron, dimissa multitudine, tabernaculum fœderis, corruerunt proni in terram, clamaveruntque ad Dominum, atque dixerunt: Domine Deus, audi clamorem hujus populi, et aperi eis thesaurum tuum fontem aquæ vivæ, ut satiati, cesset murmuratio eorum. Et apparuit gloria Domini super eos.