Numbers 16:18
Quod cum fecissent, stantibus Moyses et Aaron,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 16:13ut, positis super ignem aromatibus, nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est supra testimonium, et non moriatur. + 16.13 Ut positis, etc. Aaron pro dignitate sacerdotii, Christum et alios sacerdotes significat. Christus super ignem, id est doctrinam, ponit aromata, id est, orationem; et vapor nebulæ, id est, virtus orationis, operit oraculum, id est carnem, ex qua nobis propitiatio peccatorum in Christo, qui est et testimonium. Ponit autem et quisque sacerdos de Christo loquens, in igne doctrinæ spiritualis, aromata orationis, cujus virtus operit oraculum, quod est super testimonium, nec permittit eum quærere de passione Christi, quæ sunt supra virtutem quærentis, et non morietur immoderatis, scilicet quæstionibus. Et non morietur. Caro ejus non vidit corruptionem, quia vapore aromatum operiebatur virtute, scilicet orationis, de qua dicitur. Non dabis sanctum tuum videre corruptionem Psal. 15..
Numbers 16:48et stans inter mortuos ac viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit. + 16.48 Et stans inter. GREG. Aaron, ut iram Dei placaret, thuribulum sumpsit atque inter viventes et mortuos stetit, quia sacerdotis est negotium Deo orationem fundere, et pro justis ne cadant et pro peccatoribus ut resurgant, unde: Intret oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo Psal. 87.. ISID. Aaron thuribulum accipiens occurrit quassationi, et stans in medio vivorum et mortuorum, lethalem plagam objectu suo quasi quidam murus excludit. Iste sacerdos Christus qui ruinam mortis in mundo aspiciens occurrit a summo cœlo, venitque obvius quasi gigas ad currendam viam, stetitque inter vivos et mortuos, quia natus et mortuus est, sicque thuribulum passionis accipiens, et in odorem suavitatis prætendens, suspendit ignis æterni perniciem, et inimicam pertulit mortem. Et plaga cessavit. ORIG. Alia littera, etc., usque ad luteus enim et terrenus sensus non capit mysteria. Dicitur etiam corpus nostrum vas fictile vel littera legis, in eo quod Apostolus ait: Habentes thesaurum istum in vasis fictilibus II Cor. 4.: quia in corpore positis thesaurum gratiæ per Spiritum sanctum Dominus largitur; et in sermonibus legis qui contemnuntur, quia nulla arte grammatica expositi videntur, reconditus sit thesaurus sapientiæ et scientiæ Dei.