Numbers 16:33
descenderuntque vivi in infernum operti humo, et perierunt de medio multitudinis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
32et aperiens os suum, devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia eorum,
Cross References
Psalms 9:15qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion: + 9.15 Qui exaltas me de portis mortis, etc. AUG. Id est ab omnibus cupiditatibus, quibus itur ad mortem: mors jam est ipsa lætitia in perfruendo cupitis; unde Apostolus: Vidua, quæ vivit in deliciis, mortua est I Tim. 5.. Portis filiæ Sion. Sunt omnia optima studia, etc., usque ad quæ nec oculus vidit, nec auris audivit. CASS. Portæ contra portas, quia hæ mortis, illæ vitæ. Sion. Ibid. Omnes Ecclesias mundi generavit, quia ibi natus est Christus unde fides incœpit. 1
Psalms 143:7Emitte manum tuam de alto: eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum: + 143.7 Emitte manum. CAS. Ad Patrem verba convertit: Emitte manum, id est Christum; de alto ubi cum Patre, ut carnem induat. AUG. Vel de secundo adventu agit in persona Ecclesiæ. Quasi dicat: Ita fac modo. Emitte manum tuam de alto, id est Christum de cælo ad judicium. Veniet enim Dominus in voce angeli, et in tuba Dei descendet de cœlo. Deinde ex persona Ecclesiæ subdit: Eripe me, scilicet, per eam manum. Et libera, etc., ut in littera. 1
Isaiah 14:15Verumtamen ad infernum detraheris, in profundum laci. + 14.15 Verumtamen ad infernum detraheris. Qui per virtutes potuisti ascendere, per vitia cades. Sancti habent pennas columbæ et aquilæ ut volent et requiescant: impii quasi plumbum merguntur in aquis vehementibus, et descendunt in profundum quas lapis Zach. 5.. Iniquitas sedet super talentum plumbi. Detraheris. Invitus Christus; descendit voluntarius. Profundum. Ad infimas et pessimas pœnas. Quanto enim gradus altior, tanto casus gravior. Laci. Id est, inferni, etc., usque ad sed per teporem et simulationem fidei a Domino rejiciuntur.
Ezekiel 32:30Ibi principes aquilonis omnes, et universi venatores, qui deducti sunt cum interfectis, paventes, et in sua fortitudine confusi: qui dormierunt incircumcisi cum interfectis gladio, et portaverunt confusionem suam cum his qui descendunt in lacum.