The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 16 › Numbers 16:38

Numbers 16:38

in mortibus peccatorum: producatque ea in laminas, et affigat altari, eo quod oblatum sit in eis incensum Domino, et sanctificata sint, ut cernant ea pro signo et monimento filii Israël. + 16.38 Eo quod. AUG., quæst. 30 in Num. Circumpositionem vero altari, etc., usque ad qui minus diligenter intendunt, eodem facta ordine quo narrantur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The censers of these sinners against their own souls, let them make them broad plates for a covering of the altar: for they offered them before the LORD, therefore they are hallowed: and they shall be a sign unto the children of Israel.

In Context

37Præcipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti ut tollat thuribula quæ jacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat: quoniam sanctificata sunt + 16.37 Præcipe Eleazaro. ID., quæst. 30. Alia littera, etc., usque, ad quia per eos exemplum datum est cæteris, quid timerent. Tollat thuribula. ORIG., hom. 9 in Num. Core figuram tenet eorum qui contra ecclesiasticam fidem et doctrinam veritatis insurgunt, etc., usque ad: sanctificata enim sunt et Domino oblata. ID. Potest et alio modo intelligi, etc., usque ad non enim tam magnifice in eis virtus animi claruisset, nisi reliquorum ignaviæ formido patuisset.

39Tulit ergo Eleazar sacerdos thuribula ænea, in quibus obtulerant hi quos incendium devoravit, et produxit ea in laminas, affigens altari: + 16.39 Tulit. ORIG., hom. 9 in Num. Apud Deum nihil est otiosum, etc., usque ad cum universorum cineribus disperirent?

Read all of Numbers 16

Cross References

Numbers 16:40ut haberent postea filii Israël, quibus commonerentur ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, et omnis congregatio ejus, loquente Domino ad Moysen. + 16.40 Sicut passus est. ID. Posteris quoque datur exemplum, ne quis præsumptione superbi spiritus non sibi a Deo datum munus pontificatus invaderet; sed illi cedat quem non ambitio humana, non favor corruptus, nec largitio damnanda asciverit.

Numbers 26:10et aperiens terra os suum devoravit Core, morientibus plurimis, quando combussit ignis ducentos quinquaginta viros. Et factum est grande miraculum,

Proverbs 1:18Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas.

Proverbs 20:2Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum peccat in animam suam. + 20.2 Luxuriosa res. Sequitur.

Habakkuk 2:10Cogitasti confusionem domui tuæ; concidisti populos multos, et peccavit anima tua.

2 Peter 2:6Et civitates Sodomorum et Gomorrhæorum in cinerem redigens, eversione damnavit: exemplum eorum, qui impie acturi sunt, ponens: + 2.6 Et civitates. Hæ civitates dupliciter in ignem sunt redactæ, quia et primo eas per incendium cum adjacentibus terris in cinerem redegit, et cum loca incendii postmodum Mortui maris undis contexerit, servare adhuc voluit circumpositam regionem priscæ speciem pœnæ. Nascuntur enim poma pulcherrima, quæ et edendi cupiditatem spectantibus generent. Si carpas, fatiscunt et resolvuntur in cinerem, fumumque excitant quasi adhuc ardeant. In cinerem. Ignis qui Sodomitas semel punivit, significat quod impii sine fine sunt passuri. Quod terra fumigabunda, quod fructus pulcherrimi cinerem intus habent et fetorem, innuit quia dilectio carnalis, etsi stultis arridet, nil tamen in invisibilibus nisi incendium sibi reservant, vel ut fumus tormentorum eis in sæcula sæculorum ascendat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 16:38

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 16:37Numbers 16Numbers 16:39 →