Numbers 26:10
et aperiens terra os suum devoravit Core, morientibus plurimis, quando combussit ignis ducentos quinquaginta viros. Et factum est grande miraculum,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11ut, Core pereunte, filii illius non perirent.
Cross References
Exodus 16:35Filii autem Israël comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem: hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terræ Chanaan. + 16.35 Filii autem Isræl comederunt manna quadraginta annis, etc. AUG., ibid., quæst. 62. Alia littera: Filii autem Isræl ederunt manna quadraginta annis, etc., usque ad noverat enim Deus quid desiderarent et ex quo genere carnis satiaret eos. Comederunt manna quadraginta annis. Corpus Christi, scilicet Verbum Dei, quod percipimus nunc in ænigmate, tunc autem facie ad faciem I Cor. 13. Donec venirent in terram habitabilem, etc. AUG., quæst. 63 in Exod., tom. 3. Alia littera: Quousque venirent in partem Phœnicis. Per repetitionem exponit quam terram dixit habitari, etc., usque ad multarum enim terrarum, locorum, fluminum et urbium nomina certis causis mutavit antiquitas.
Numbers 16:31Confestim igitur ut cessavit loqui, dirupta est terra sub pedibus eorum:
Numbers 16:38in mortibus peccatorum: producatque ea in laminas, et affigat altari, eo quod oblatum sit in eis incensum Domino, et sanctificata sint, ut cernant ea pro signo et monimento filii Israël. + 16.38 Eo quod. AUG., quæst. 30 in Num. Circumpositionem vero altari, etc., usque ad qui minus diligenter intendunt, eodem facta ordine quo narrantur.
Numbers 27:3Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quæ concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est: hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri.
Psalms 106:17Suscepit eos de via iniquitatis eorum; propter injustitias enim suas humiliati sunt. 1
Ezekiel 14:8et ponam faciem meam super hominem illum, et faciam eum in exemplum et in proverbium, et disperdam eum de medio populi mei: et scietis quia ego Dominus.