Numbers 17:10
Dixitque Dominus ad Moysen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israël, et quiescant querelæ eorum a me, ne moriantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
11Fecitque Moyses sicut præceperat Dominus.
Cross References
Numbers 4:18Nolite perdere populum Caath de medio Levitarum: + 4.18 Nolite perdere. ORIG. Nolite exterminare plebem Caath, etc. Intellige prius collocationem tabernaculi, etc., usque ad humeri autem opera significant.
Numbers 16:21Separamini de medio congregationis hujus, ut eos repente disperdam.
Numbers 16:40ut haberent postea filii Israël, quibus commonerentur ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, et omnis congregatio ejus, loquente Domino ad Moysen. + 16.40 Sicut passus est. ID. Posteris quoque datur exemplum, ne quis præsumptione superbi spiritus non sibi a Deo datum munus pontificatus invaderet; sed illi cedat quem non ambitio humana, non favor corruptus, nec largitio damnanda asciverit.
Deuteronomy 31:19Nunc itaque scribite vobis canticum istud, et docete filios Israël: ut memoriter teneant, et ore decantent, et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israël.
1 Samuel 30:22Respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris qui ierant cum David, dixit: Quia non venerunt nobiscum, non dabimus eis quidquam de præda quam eruimus: sed sufficiat unicuique uxor sua et filii: quos cum acceperint, recedant.
Isaiah 1:2[Audite, cæli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi; ipsi autem spreverunt me. + 1.2 Audite, cœli, etc. ID., ibid. Supra quis Propheta, etc., usque ad cum hoc potestatis Dei sit, nec terrenæ intelligentiæ. Dominus locutus est. ID., ibid. Non vobis, sed mihi, ut quod in spiritu audivi referam vobis, qui ipsum audire non meremini. Filios enutrivi. ID., ibid. Quod dicit: Ego eos adoptavi in filios, etc., usque ad unde: Dedit eis potestatem filios Dei fieri.