Numbers 17:11
Fecitque Moyses sicut præceperat Dominus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Moses did so: as the LORD commanded him, so did he.
In Context
12Dixerunt autem filii Israël ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes perivimus.
Cross References
Leviticus 16:16et expiet sanctuarium ab immunditiis filiorum Israël, et a prævaricationibus eorum, cunctisque peccatis. Juxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii, quod fixum est inter eos, in medio sordium habitationis eorum. + 16.16 Tabernaculo testimonii, etc. Quod superius sanctuarium, hic tabernaculum testimonii vocat. Eadem enim ratione et sancta et tabernaculum testimonii, dicitur massa humani generis. Sic enim tabernaculum testimonii cœlum est, recte sancta nominatur: cœlestis est homo noster de quo Paulus ait: Sicut portavimus imaginem terræ, etc. I Cor. 15.. Hic recte sancta nominatur qui est in medio immunditiarum, quia passionibus carnis oppugnatur Christus. Sanctuarium. Genus humanum, carnem assumendo, ut in proprio sanctuario carnis rogaret per crucem.
2 Chronicles 19:10Omnem causam quæ venerit ad vos fratrum vestrorum, qui habitant in urbibus suis inter cognationem et cognationem, ubicumque quæstio est de lege, de mandato, de cæremoniis, de justificationibus: ostendite eis, ut non peccent in Dominum, et ne veniat ira super vos et super fratres vestros: sic ergo agentes non peccabitis. + 19.10 Omnem causam quæ venerit ad vos, etc. AUG., lib. IV de Civ., cap. 3. Remota justitia, quid sunt regna, nisi magna latrocinia? quia et ipsa latrocinia quid sunt, nisi parva regna?