bible.software › Numbers › Numbers 18 › Numbers 18:14
Numbers 18:14
Omne quod ex voto reddiderint filii Israël, tuum erit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Every thing devoted in Israel shall be thine.
In Context
13Universa frugum initia, quas gignit humus, et Domino deportantur, cedent in usus tuos: qui mundus est in domo tua, vescetur eis. + 18.13 Universa frugum. AUG., quæst. 32 in Num. Primogenita omnia, etc., usque ad quæ primitus sumebantur.
15Quidquid primum erumpit e vulva cunctæ carnis, quam offerunt Domino, sive ex hominibus, sive de pecoribus fuerit, tui juris erit: ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias, et omne animal quod immundum est redimi facias, + 18.15 Quidquid primum. ORIG. Possunt forte illi primogeniti dici, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, vel etiam martyres; primitia quoque Ecclesiæ possunt dici virgines Apoc. 14; decimæ vero, qui post conjugium continentes sunt. Omne. RAB. In utroque testamento ministris altaris oblationes et decimæ ad necessaria tribuuntur, ne terrenis possessionibus audeant inhiare, nec lucrum de ministerio quærere: unde, Gratis accepistis, gratis date. Nolite possidere aurum neque argentum, neque pecuniam Matth. 10.. Mystice autem decimæ observantiam legis significant, vel sinceritatem integritatis fidei, vel perfectionem boni operis, quæ maxime habere debent qui ministerio divino se exhibent. In denario enim numero creaturæ et creatoris cognitio comprehenditur, quia septenarius respicit ad humanam naturam, tribus scilicet vim animæ ostendentibus; unde, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua Deut. 6.. Corpus autem ex quatuor constat elementis. Septenarium autem, si ternario numero fidem et confessionem Trinitatis exprimenti adjunxeris, denarium complebis.
Read all of Numbers 18
Cross References
Leviticus 27:28Omne quod Domino consecratur, sive homo fuerit, sive animal, sive ager, non vendetur, nec redimi poterit. Quidquid semel fuerit consecratum, Sanctum sanctorum erit Domino: + 27.28 Omne quod Domino consecratur, sive homo. ISICH. Aliud est anathematizare, etc., usque ad id est, conversatio nostræ sortis. Quidquid semel fuerit consecratum. ID. Jure belli acquisitum non potest aliquis inimicum exspoliare, etc., usque ad nec augmentum, nec profectum suscipiunt.
This Verse In Other Editions
Study Numbers 18:14