The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 18 › Numbers 18:15

Numbers 18:15

Quidquid primum erumpit e vulva cunctæ carnis, quam offerunt Domino, sive ex hominibus, sive de pecoribus fuerit, tui juris erit: ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias, et omne animal quod immundum est redimi facias, + 18.15 Quidquid primum. ORIG. Possunt forte illi primogeniti dici, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, vel etiam martyres; primitia quoque Ecclesiæ possunt dici virgines Apoc. 14; decimæ vero, qui post conjugium continentes sunt. Omne. RAB. In utroque testamento ministris altaris oblationes et decimæ ad necessaria tribuuntur, ne terrenis possessionibus audeant inhiare, nec lucrum de ministerio quærere: unde, Gratis accepistis, gratis date. Nolite possidere aurum neque argentum, neque pecuniam Matth. 10.. Mystice autem decimæ observantiam legis significant, vel sinceritatem integritatis fidei, vel perfectionem boni operis, quæ maxime habere debent qui ministerio divino se exhibent. In denario enim numero creaturæ et creatoris cognitio comprehenditur, quia septenarius respicit ad humanam naturam, tribus scilicet vim animæ ostendentibus; unde, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua Deut. 6.. Corpus autem ex quatuor constat elementis. Septenarium autem, si ternario numero fidem et confessionem Trinitatis exprimenti adjunxeris, denarium complebis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Every thing that openeth the matrix in all flesh, which they bring unto the LORD, whether it be of men or beasts, shall be thine: nevertheless the firstborn of man shalt thou surely redeem, and the firstling of unclean beasts shalt thou redeem.

In Context

14Omne quod ex voto reddiderint filii Israël, tuum erit.

16cujus redemptio erit post unum mensem, siclis argenti quinque, pondere sanctuarii. Siclus viginti obolos habet.

Read all of Numbers 18

Cross References

Exodus 13:2Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israël, tam de hominibus quam de jumentis: mea sunt enim omnia. + 13.2 Sanctifica mihi omne primogenitum, etc. Quia occidi omnia primogenita Ægyptiorum in liberatione vestra.

Exodus 13:13Primogenitum asini mutabis ove: quod si non redemeris, interficies. Omne autem primogenitum hominis de filiis tuis, pretio redimes. + 13.13 Omne autem primogenitum hominis, etc. CYRILL. Primogenita hominum redimi jubet, ut homicidium vetet: qui omnia ut incorruptibilia essent, creavit. GREG., lib. XXVII Moral., cap. 1. Asinus immunditiam, ovis innocentiam significat. Asini ergo primogenitum ove mutare, est immundæ vitæ primordia innocentiæ simplicitate convertere, ut postquam peccator illa egit quæ ut immunda Dominus respuit, ea jam agendo proferat quæ Dei sacrificio imponat. Omnes enim in peccato nati sumus, et ex carnis delectatione concepti, culpam originalem nobis contraximus. Unde etiam voluntate nostra peccatis implicamur. Sed et qui post malitiam carnis ad innocentiam convertitur cordis, primogenitum asini mutat ove, malitiam scilicet prioris vitæ. Qui enim qualis prius fuit desinit esse, et apprehensa carnis munditia innocentiam custodit, in oblationem Dei primogenitum asini ove mutavit.

Exodus 22:29Decimas tuas et primitias tuas non tardabis reddere: primogenitum filiorum tuorum dabis mihi. + 22.29 Decimas tuas, etc. ISID. in Gen., tom. 5. Per primitias frugum vel primogenitorum primitiva bonorum operum ostenduntur, etc., usque ad et perfectionis donatur effectus.

Leviticus 27:26Primogenita, quæ ad Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere: sive bos, sive ovis fuerit, Domini sunt. + 27.26 Primogenita quæ. ISICH. Primogenita tanquam pecora nostra, sunt qui nobis obediunt, filii, servi, et discipuli. Sed horum primogenita sunt, qui sic obediunt, ut aliis præbeant exemplum et magisterium, de quibus alibi dicitur: Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur Lucæ 2.. Aperit enim vulvam generandorum filiorum, qui secundum Deum incipit obedire. Unde Paulus de Timotheo ait: Qui est filius meus dilectus in Domino, ipse vos commonefaciet vias meas, etc. I Cor. 4.. Nemo sanctificare poterit et vovere. Non quia sanctificatione indigna sunt, sed quia sancta sunt, nec egent sanctificari, ut filius, qui sic patrem et matrem honorat, ut etiam exemplum aliis fiat, tanquam Deo offerens honorem, qui hoc præcepit Exod. 20.. Servus quoque qui etiam dominis carnalibus in simplicitate cordis non ad oculum servit, ipsi Deo servitutem impendit Eph. 6..

Numbers 3:46In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israël,

2 Kings 12:5accipiant illam sacerdotes juxta ordinem suum, et instaurent sartatecta domus, si quid necessarium viderint instauratione. + 12.5 Sartatecta. ID. Dicit ruinas domus Domini, ut quod cadere cœperat, fulciretur. Legitur enim in Paralimopenis quod Athalia et filii ejus, id est, sacerdotes idolorum, quia legitur non habuisse filium, destruxerunt domum Domini, et de sanctificatis fecerunt Baal.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 18:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 18:14Numbers 18Numbers 18:16 →