The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 18 › Numbers 18:19

Numbers 18:19

Omnes primitias sanctuarii, quas offerunt filii Israël Domino, tibi dedi, et filiis, ac filiabus tuis, jure perpetuo. Pactum salis est sempiternum coram Domino, tibi ac filiis tuis. + 18.19 Pactum salis. RAB. Pactum salis nominat oblationum universitatem, quæ ad ministerium vel ad jus sacerdotum pertinet, unde in Levitico: Quidquid obtuleris sacrificii sale condies, etc. Levit. 2.. Mystice ostenditur sapientiam convenire sacerdotibus et prædicatoribus divinæ legis, non sæcularem, sed apostolicam, de qua Paulus dicit: Sapientiam loquimur inter perfectos, sapientiam non hujus sæculi I Cor. 2.. De qua apostolis dicitur: Vos estis sal terræ Matth. 5.. Sicut enim omnis cibus sale conditur, sic omnis sermo apostolica sapientia. Aaron ergo et filiis ejus pactum est salis sempiternum, quia non solum episcopis necessaria est sapientia, sed etiam presbyteris, diaconis et omnibus ordinibus: et hoc coram Deo, id est, ut pura et simplex sine versutia, et malitia Deo placeat. Sapientia enim hujus mundi inimica est Deo Rom. 8..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

All the heave offerings of the holy things, which the children of Israel offer unto the LORD, have I given thee, and thy sons and thy daughters with thee, by a statute for ever: it is a covenant of salt for ever before the LORD unto thee and to thy seed with thee.

In Context

18Carnes vero in usum tuum cedent, sicut pectusculum consecratum, et armus dexter: tua erunt.

20Dixitque Dominus ad Aaron: In terra eorum nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos: ego pars et hæreditas tua in medio filiorum Israël.

Read all of Numbers 18

Cross References

Leviticus 2:13Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies, nec auferes sal fœderis Dei tui de sacrificio tuo: in omni oblatione tua offeres sal. + 2.13 Sale condies nec auferes sal fœderis. Apostolica sapientia. Unde: Vos estis sal terræ, etc. Matth. 5.. Sicut omnis cibus sale conditur, ita apostolica doctrina sermo prædicationis. Ideo præcipitur sal in omni sacrificio offerri, ut secundum Apostolicam doctrinam et institutionem et imitationem operis vivamus. Unde Paulus, ait: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi I Cor. 4.. Et alibi: Superædificati super fundamentum apostolorum et prophetarum Eph. 2.. Unde et legislator non dixit simpliciter sal: sed, sal fœderis Dei tui. Sicut enim fœdus rationale, sic etiam sal rationale. Testamenti ergo Evangelici et salis Apostolici nos commonere voluit. Oleum in sacrificium offertur, si cum hilaritate offeramus, non ex tristitia aut ex necessitate. Hilarem enim datorem diligit Deus II Cor. 9.. Sal qui stypticam vim habet, et contrarius est melli, jubetur addi sacrificiis: sal symbolum est prudentiæ, quæ restringit et exsiccat voluptatem. In omni oblatione, etc. Placere enim Deo non poterit quod non ad normam voluntatis ejus correctum fuerit. Nam si in rebus humanis tanta cautela agendum admonuit quidam de mundi hujus sapientibus, ut diceret: Omnis actio temeritate et negligentia vacare debet: quid de Dei rebus æstimandum est? Si autem obtuleris, etc. ORIG., lib. I in Levit. Secundo in loco primitiarum, etc., usque ad quia littera separabatur a spiritu. ISICH. Confringes in morem, etc. Non modo præcepit eos Dei notitiam, etc., usque ad per eleemosynam quippe et orationem scientia divina nobis perficitur.

Leviticus 21:22vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario,

Numbers 18:8Locutusque est Dominus ad Aaron: Ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum. Omnia quæ sanctificantur a filiis Israël, tradidi tibi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna. + 18.8 Locutus est Dominus, etc. RAB., in Num., tom. 2. Alia littera, etc., usque ad qui cum semper comedatur semper permanet, imo augetur. Primitiarum. Primitiæ litterales consumuntur, spirituales custodiuntur. Quanto enim verbum Dei amplius sumpseris, tanto abundabit. Omnia quæ sanctificatur a filiis Isræl. ORIG., hom. 11. Alia littera, etc., usque ad non sanctificatur, nec inter primitias recipitur. ORIG. Videtur autem secundum litteram proselytos excludere, etc., usque ad qui faciunt patres in Ecclesiam introire. ID. Ter etiam in anno apparere jubetur omne masculinum, non femininum Exod. 23.. A filiis, non a filiabus. Non enim otiose alibi nominat cum filiis etiam filias, alibi filiarum non facit mentionem. Quæ tamen specialiter non ad sexum, sed ad discretionem animarum referenda sunt. ID. Difficile invenies sanctos, quibus Deus eximium præbeat testimonium filias genuisse, Abraham et Isaac non genuerunt filias. Solus Jacob unam filiam genuit, et ipsa fratribus et parentibus opprobrium fuit, et vindictæ furorem fratribus incitavit.

Numbers 31:29et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitiæ Domini sunt.

Deuteronomy 12:6et offeretis in loco illo holocausta et victimas vestras, decimas et primitias manuum vestrarum, et vota atque donaria, primogenita boum et ovium. + 12.6 Decimas et primitias, etc. AUG., quæst. 18. Quærendum est quomodo jubeat decimationes omnium fructuum et primitiva omnium pecorum non manducari, nisi in civitate ubi templum erat, cum eas Levitis dari in lege præceperit.

2 Chronicles 13:5Num ignoratis quod Dominus Deus Israël dederit regnum David super Israël in sempiternum, ipsi et filiis ejus in pactum salis?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 18:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 18:18Numbers 18Numbers 18:20 →