Numbers 18:20
Dixitque Dominus ad Aaron: In terra eorum nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos: ego pars et hæreditas tua in medio filiorum Israël.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 18:23solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus, et portantibus peccata populi. Legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Nihil aliud possidebunt,
Deuteronomy 10:9Quam ob rem non habuit Levi partem, neque possessionem cum fratribus suis: quia ipse Dominus possessio ejus est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus.
Deuteronomy 14:27et Levites qui intra portas tuas est, cave ne derelinquas eum, quia non habet aliam partem in possessione tua.
Deuteronomy 18:1Non habebunt sacerdotes et Levitæ, et omnes qui de eadem tribu sunt, partem et hæreditatem cum reliquo Israël, quia sacrificia Domini, et oblationes ejus comedent, + 18.1 Non habebunt. Et in Veteri et in Novo Testamento ministris altaris præceptum est de oblationibus et decimis vivere, nec terrenis possessionibus acquirendis concessum est inhiare: Unde: Nolite possidere aurum neque argentum, etc. Matth. 10.; et post pauca: Dignus est enim operarius cibo suo I Cor. 9. Et alibi: Qui altario serviunt cum altario participant Num. 18.. Non enim oportet, ut qui semper astare debet officio divino, inhiet terreno lucro, cui Deus hæreditas est. Quid ergo deesse potest illi qui omnia habentem habet.
Joshua 13:14Tribui autem Levi non dedit possessionem: sed sacrificia et victimæ Domini Dei Israël, ipsa est ejus hæreditas, sicut locutus est illi.
Joshua 14:3Duabus enim tribubus, et dimidiæ, dederat Moyses trans Jordanem possessionem: absque Levitis, qui nihil terræ acceperunt inter fratres suos: + 14.3 Duabus. ID. Moses trans Jordanem duabus tantum tribubus, usque ad perfectio ergo et summa omnium bonorum, in Spiritu sancto est. Absque. ID. Levitæ non accipiunt hæreditatem terræ, etc., usque ad ut possint dicere: Dominus pars hæreditatis, etc. Psal. 15.