Numbers 19:1
Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: + 19.1 Locutusque est Dominus. AUG., quæst. 33 in Num. Alia littera, etc., usque ad et observationes legis profanabat. RAB. Per masculum fortitudo, per feminam infirmitas significatur: per vaccam ergo infirmitas Dominicæ incarnationis ad sacrificium assumpta figuratur. Mortuus est enim Christus ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei II Cor. ult.. Vaccam rufam, rubram scilicet sanguine passionis, unde: Dilectus meus candidus et rubicundus Cant. 5.: candidus scilicet ex divinitate, rubicundus ex sanguine, candidus etiam per justitiam vitæ. GREG., lib. VI Moral., tom. 1. Vaccam rufam mactamus, cum carnem a lascivia voluptatis exstinguimus: quam cum hyssopo, ligno cedrino et cocco offerimus, quia cum maceratione corporis sacrificium fidei spei et charitatis adolemus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the LORD spake unto Moses and unto Aaron, saying,