Numbers 19:2
Ista est religio victimæ, quam constituit Dominus. Præcipe filiis Israël, ut adducant ad te vaccam rufam ætatis integræ, in qua nulla sit macula, nec portaverit jugum: + 19.2 Nulla sit macula. AUG., quæst. 33. Sine vitio. Hanc enim carnem cæteræ hostiæ significabant, etc., usque ad quæ non habuit in se vitium? Nec portaverit. Omnis qui peccat, servus est peccati: quia ergo Christus nunquam peccavit, jugum non portavit. AUG. Alia littera. Et non est super eam superpositum jugum, etc. Non enim subjugata est iniquitati, cui subjugatos inveniens liberavit, et vincula eorum dirupit. Unde: Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis, etc. Super illius enim carnem non est positum jugum, qui potestatem habuit ponendi animam suam, et iterum sumendi eam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 12:5Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus: juxta quem ritum tolletis et hædum. + 12.5 Erit autem, etc. AUG., quæst. 42 in Exod., tom. 3. Movere potest illa locutio, etc., usque ad quid illo præcepto figuratum sit. Juxta quem ritum, etc. Allegorice. Quia de justis et peccatoribus Christus carnem assumpsit, ut nemo de venia desperaret. Vel quia Christus Judæis hædus erat, dicentibus: Hic homo peccator est Joan. 9., nobis autem agnus absque macula. Vel quia in similitudine carnis peccati apparuit et pro peccato mortuus est, cum peccatum non haberet I Petr. 2.. STRAB. Decima die Aprilis Hierosolymam venit, sequenti vero die exceptus est a turbis cum ramis palmarum et divinis laudibus. Tribus reliquis custoditus est a Judæis usque ad quartam decimam diem, id est, usque ad quintam feriam, qua cum apostolis cœnavit, et post traditus est.
Leviticus 1:10Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret: + 1.10 Quod si, etc. ISICH. in Levit. Paucis immutatis eadem dicit, etc., usque ad unde: Filius non portabit iniquitatem patris, etc. Anniculum, etc. ISID. Agnus oblatus, Christus innocens crucifixus. Unde: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Bene hædus offertur, quia per mortem Christi jugulatur diabolus auctor peccati. ISICH. Hoc de bobus non præcepit, etc., usque ad propterea holocaustum dicitur etiam sine operatione justitiæ.
Leviticus 22:20si maculam habuerit, non offeretis, neque erit acceptabile.
Numbers 31:21Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est: Hoc est præceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi: + 31.21 Eleazar. Nota quod Eleazar non ad omnem populum, sed ad viros virtutis loquitur, qui revertebantur de prælio: viri autem virtutis sunt, qui ad bellum procedunt, qui in agone contendunt, et ab omnibus se abstinent; alii vero non viri sunt virtutis.
1 Samuel 6:7Nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum: et duas vaccas fœtas, quibus non est impositum jugum, jungite in plaustro, et recludite vitulos earum domi. + 6.7 Plaustrum. Crux Christi, arca sacra Scriptura. Duas vaccas. ISID. Vaccæ arcam gestantes sanctos significant, qui sæculo renuntiant, qui nullum delicti traxerunt jugum. Sicut enim vaccæ vitulorum affectu a recto itinere non deviant, sic sancti patres tali affectu a bono proposito non exorbitant.
Lamentations 1:14Nun Vigilavit jugum iniquitatum mearum; in manu ejus convolutæ sunt, et impositæ collo meo. Infirmata est virtus mea: dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere.