The Bible Software
bible.softwareNumbersNumbers 19 › Numbers 19:10

Numbers 19:10

Cumque laverit qui vaccæ portaverat cineres vestimenta sua, immundus erit usque ad vesperum. Habebunt hoc filii Israël, et advenæ qui habitant inter eos, sanctum jure perpetuo. + 19.10 Habebunt hoc. AUG., quæst. 33. Alia littera, etc., usque ad quod significat vespera.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he that gathereth the ashes of the heifer shall wash his clothes, and be unclean until the even: and it shall be unto the children of Israel, and unto the stranger that sojourneth among them, for a statute for ever.

In Context

9Colliget autem vir mundus cineres vaccæ, et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint multitudini filiorum Israël in custodiam, et in aquam aspersionis: quia pro peccato vacca combusta est. + 19.9 Colliget autem. AUG. Et congregabit homo, etc., usque ad quia extra celebrationem Judaicæ consuetudinis evangelicus honor claruit. GREG., lib. VI Moral., cap. 17. Vaccam sacerdos comburit, cineres vir mundus colligit, quia infirmitatem Domini Judæus mactavit, subtilia ejus mysteria Gentilis intelligit. Mundi sunt qui passionem Christi gentibus prædicant. Effundet eos. Quia Gentilis sacramenta quæ agnovit, prædicare non cessat, sed nescientibus manifestat. RAB. Vir mundus in loco purissimo vaccæ cineres fundit, dum quilibet doctus ex gentilitate assumptus, munda per humilitatem gentilium corda requirit, et mysteria eis Redemptoris tradere non desistit. Quod cum agitur, fides gentium multiplicatur, divina virtus agnoscitur, disciplina præceptorum tenetur. Unde subdit, ut sint multitudini filiorum Isræl in custodiam: Isræl enim interpretatur vir videns Deum; et bene conversa Gentilitas Isræl dicitur, quæ Deum jam fide contemplatur. Extra castra. Quia omnis Gentilitas extra legem, extra sacrificium, extra synagogam. Purissimo. Quia pravis ac pollutis mentibus non sunt secreta Dominicæ incarnationis tradenda, sed his qui ad fidem venientes cor mundaverunt. Multitudini filiorum AUG., ubi supra. Alia littera etc., usque ad ut ablutus etiam extrinsecus lavaret quodammodo vestimenta sua. In custodiam. Quia subtiliora sacramenta mundis Gentilium cordibus tradita in mentis munitionem vertuntur Quia dum secreta et subtilia operationis illius per imitationem attendimus, per hoc nobis immunditiam providemus, propter operationem, in custodiam nostram fiant cineres, propter baptismum vero in aquam aspersionis. Tunc cineres in nostram custodiam provide custodimus, cum Redemptorem nostrum pro iniquitatibus nostris passum consideramus sollicite. Perpendimus enim quid retribuat bonis, qui voluit mori pro malis, quid ad justitiam fidei adducti ejus gratiæ debeamus, qui in iniquitate positi intercessionem mortis ejus accepimus.

11Qui tetigerit cadaver hominis, et propter hoc septem diebus fuerit immundus, + 19.11 Qui tetigerit ea. AUG. Qui tetigerit morticinum, etc. Incipit dicere quomodo immundi facti homines, etc., usque ad secundum hoc dictum arbitror per prophetam: In tribus et quatuor iniquitatibus non adversabor.

Read all of Numbers 19

Cross References

Exodus 12:49Eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos.

Leviticus 16:28et quicumque combusserit ea, lavabit vestimenta sua et carnem aqua, et sic ingredietur in castra.

Numbers 19:7Et tunc demum, lotis vestibus et corpore suo, ingredietur in castra, commaculatusque erit usque ad vesperum. + 19.7 Et tunc demum lotis vestibus. ID. Potest intelligi, etc., usque ad recte, Colliget autem cineres vaccæ vir mundus, etc. AUG. Lavabit vestimenta sua sacerdos, etc., usque ad resurrectioni eam velut cremationi mandantes.

Numbers 19:21Erit hoc præceptum legitimum sempiternum. Ipse quoque qui aspergit aquas, lavabit vestimenta sua. Omnis qui tetigerit aquas expiationis, immundus erit usque ad vesperum.

Colossians 3:11ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia, et in omnibus Christus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Numbers 19:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Numbers 19:9Numbers 19Numbers 19:11 →