Numbers 19:11
Qui tetigerit cadaver hominis, et propter hoc septem diebus fuerit immundus, + 19.11 Qui tetigerit ea. AUG. Qui tetigerit morticinum, etc. Incipit dicere quomodo immundi facti homines, etc., usque ad secundum hoc dictum arbitror per prophetam: In tribus et quatuor iniquitatibus non adversabor.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He that toucheth the dead body of any man shall be unclean seven days.
In Context
Cross References
Leviticus 21:1Dixit quoque Dominus ad Moysen: Loquere ad sacerdotes filios Aaron, et dices ad eos: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum, + 21.1 Dixit quoque Dominus ad MoysenNe contaminetur, etc. ISICH. Id est nihil omittat ex his quæ expediat sacerdotem docere, etc., usque ad cohabitantium enim non poterit ignorare peccatum.
Leviticus 22:4Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, non vescetur de his quæ sanctificata sunt mihi, donec sanetur. Qui tetigerit immundum super mortuo, et ex quo egreditur semen quasi coitus, + 22.4 Qui fuerit leprosus, etc. Non sensibilem leprosum abominatur, qui invitus patitur, sed spiritualem: quod ibi exponit: Qui tetigerit immundum super mortuo, sive, juxta LXX: Omnem immunditiam animæ, id est peccatum. Ex quo, etc. HIERON., epist. ad Fabiolam. Si quis sacerdotum semine fluxerit, usque ad nullius alterius more teneatur.
Numbers 6:6Omni tempore consecrationis suæ, super mortuum non ingredietur, + 6.6 Super mortuum non ingredietur. ID. Id est, mortuum in peccatis non imitabitur, nec iniquitatis ejus vitam ingredietur, ne perdat laborem suum. Non enim qui inchoat, sed qui consummat, coronabitur II Tim. 2..
Numbers 9:10Loquere filiis Israël: Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Phase Domino + 9.10 Homo qui fuerit immundus super anima, etc. ISID. Præcipitur ut qui longius habitabant, vel immundi in anima fuerant, in secundo mense pascha faciant, quia Gentiles cum omnibus dæmonibus fornicati, immundi erant et a Deo remoti. Sed salubri confessione mundati ad Christi nativitatem quasi ad secundum mensem transire præcipiuntur. RAB. Immundus est in anima, etc., usque ad ad vesperam mundi cum azymis et lactucis agrestibus agnum comedit.
Numbers 31:19et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo.
Ezekiel 39:12Et sepelient eos domus Israël, ut mundent terram septem mensibus.