Numbers 21:13
Quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon, quæ est in deserto, et prominet in finibus Amorrhæi. Siquidem Arnon terminus est Moab, dividens Moabitas et Amorrhæos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 21:14Unde dicitur in libro bellorum Domini: [Sicut fecit in mari Rubro, sic faciet in torrentibus Arnon. + 21.14 In libro bellorum. AUG., quæst. 42. Non dixit in quo libro scriptum sit, etc., usque ad scriberetur in aliquo eorum libro bellum Domini.
Deuteronomy 2:13Surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared, venimus ad eum.
Deuteronomy 2:24Surgite, et transite torrentem Arnon: ecce tradidi in manu tua Sehon regem Hesebon Amorrhæum, et terram ejus incipe possidere, et committe adversus eum prælium.
Isaiah 16:2Et erit: sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes, sic erunt filiæ Moab in transcensu Arnon. + 16.2 Sic erunt. Sic in captivitatem transibunt per Arnon: qui est terminus Moabitarum et Amorrhæorum. HIER. Arnon quæ interpretatur illuminatio eorum qui, derelictis erroribus, transcendunt ad scientiam veritatis.